LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod bonitas prima una influxione influit.
Ex his quae dicta sunt, probatur quod bonitas prima et pura quae primi esse et bonitatis influxiva est, super omnes res influit una et simplici influxione immediate. In primo enim hujus scientiae libro probatum est, quod ab uno quod omnimode unum est, non est nisi unum, licet secundum per hoc quod secundum est, diversas habeat habitudines et potentias, quarum tamen nullam habet secundum quod ab uno est : sed habet eas secundum quod est, et secundum id quod est secundum, et secundum id quod est a primo distans est, et secundum horum varietatem et habitudinum et potentiarum diversitatem, quae conveniunt ei in quantum tale est, secundum scilicet compositum et distans (dico autem compositum ex esse et quod est) diversificantur in eo facultates recipiendi bonitates et illu-
minationes quae sunt a primo : distans enim longinque, minus receptibile est quam distans proxime : in tantum quod ea quae proxime distant, absque divisibilitate et motu divinas recipiunt largitates, ut intelligentia : ea vero quae plus distant, cum divisibilitate recipiunt, ut anima : quae vero longinquius, recipiunt secundum dimensionis divisionem et motum, ut caelum : quae vero maxime distant, non recipiunt nisi per multos motus. Patet ergo, quod licet primum non influat nisi influxione una et simplici, tamen id quod influitur, non omnino est unum : et ea quae influxione recipiunt, non una recipiunt influxione vel receptione.
Causa autem hujus est, quod sicut jam dictum est, esse et quod est in primo idem est : et ideo ens primum et bonitas ejus unum et idem est : et quidquid in eo est, unum et idem est : propter quod necesse est, quod id quod fluit ab ipso per se et non secundum accidens, unum et idem sit, et non diversum in quantum ab ipso est. Cujus diversitas in recipientibus causatur ex distantia processionis ab ipso, sicut dictum est. Currunt enim aliqua propinque, quaedam vero longinque : quae tamen omnia penetrant essentialiter, praesentialiter, et potentialiter. Cujus gradus et ordinis, ut dicit Moyses aegyptius, sapientia lumine suo determinans universa, et reductionem eorum in unum, potissima causa est. Tanta est enim largitas primi, et tanta nobilitas, et tanta amplitudo bonitatum ejus, quod nihil secundorum capere posset eas secundum quod in ipso sunt : et propterea sapientia primi res non produxit ex aequo distantes ab ipsa, sed secundum ordines procedentium et gradus minus et magis distantium, ut omnis capacitas rerum impleatur bonitate divina : et nihil eorum sit, quod esse divinum non participet secundum uniuscujusque propriam analogiam.
Si autem quaeritur, unde causetur in omnibus appetitus ad esse divinum ? Sa- tis facile solvitur, si ea quae dicta sunt ad memoriam revocentur. Habitum enim est, quod primum lumine suo penetrat in omne quod est, quae penetratio luminis, divini boni est inclinatio, et ad divinum bonum inchoata similitudo. Simile autem appetit simile, ut dicit Boetius : per simile enim constituitur, perficitur, et augetur, et salvatur. Ex hoc ergo causatur, quod omne quod est, appetat divinum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt : nec aliquid est appetibile, nisi per hoc quod aliquid divinum micat in ipso : et illi decipiuntur qui dicunt quod bonum divinum non inveniunt : per hoc enim decipiuntur, quia in appetitibus et. actionibus nutus et signa primi boni sequuntur, et non ipsum verum bonum, In nutibus autem et signis aliquid formae veri boni resultat, quod si non esset, numquam appeterentur.