Ego. Supra petit Psalmista ut stabiliatur in bono; hic autem petit ut liberetur a malo: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri in sua petitione. Secundo ponit eam, ibi, mirifica misericordias tuas. Tertio exauditionem suae petitionis manifestat, ibi, ego autem. Circa primum duo facit.
Primo proponit spem conceptam de deo. Secundo ex hac petit se exaudiri, ibi. Inclina aurem.
Dicit ergo, ego clamavi. Videtur ordo praeposterus: quia convenientius videtur dici, quoniam clamavi, exaudisti me. Et ideo tripliciter exponitur. Uno modo secundum Glossam. Ego clamavi. In clamore validior intentio mentis est, et libera. Tunc ergo clamant qui cum magna devotione orant, et libertate cordis. Et unde hoc? quoniam exaudisti, dando scilicet libertatem. Gregorius: neminem exaudit deus nisi quem ut precetur inspirat, animam scilicet per aliquam devotionem: psalm. 118: concupivit anima mea desiderare etc.. Alio modo, secundum Augustinum 10 de Civit. Dei, quod ly quoniam non designat causam, sed signum; quasi dicat: hoc est signum quod clamavi, quia exaudisti me. Tertio modo, quia cum quis exauditur semel, iterum fiducialius petit. Et ideo dicit, quoniam exaudisti ego clamavi. Hieronymus habet, plane quoniam exaudisti. Semper haec duo conjungit, clamorem, et exauditionem, quia qui sic clamat exauditur: jonae 2, clamavi de tribulatione mea ad dominum, et exaudivit me: psalm. 141: clamavi ad te, dixi tu es etc.. Consequenter petit exaudiri. Et qui exaudit primo audit; ideo dicit, inclina, nisi dominus sit in alto loco, oportet quod inclinet aurem ad audiendum illum qui est in imo. Dominus sedet in majestate sua; et si vellet nostra agere secundum altitudinem suae justitiae, non salvaremur, quia isa. 64, quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae. Et ideo oportet quod inclinet, et tunc exaudiat: Dan. 9: inclina domine aurem tuam, et audi.