TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De intellectu mathematicorum et divinorum.
Sed de his quae sunt abstractione dicta, sicut mathematica, quae in diffinitione sua non concipiunt materiam sensibilem, videtur fortasse alicui quod non sit talis analogia. Sed sciendum est quod omnia talia intelligit et accipit intellectus per sensum. Sicut enim accipit intellectus in hac materia sensibili quae est caro nasi, eo quod conjuncta est per esse diffinitionem cum materia sensibili : ita accipit separata mathematica in phantasmate, eo quod per esse conjuncta sunt materiae sensibili, licet per abstractionem vel diffinitionem sint abstracta. Cum enim intelligit simum quod in sua diffinitione carnem nasi concipit, oportet quod illud non separatum accipiat per diffinitionem. In quantum autem accipit genus suum, quod est curvum, in sua ratione non accipit carnem nasi, eo quod secundum unam rationem salvatur in qualibet materia : tunc intelligit hoc sine intellectu carnis.
Et quoad hoc intelligit mathematica quae secundum esse non sunt separata tanquam sint separata, quia sunt suis diffinitionibus abstrahentia ab omni sensibili materia : non ergo accipit ea separata extra naturam existentia, quia in rebus semper sunt conjuncta : et sic receptio ipsorum est ex phantasmate. Sed cum accepit intellectus aliquid eorum quod profundatur circa illud, et percipiens non
est de intellectu alicujus eorum materiam sensibilem abstrahendo a materia sensibili diffinit illud : talis ergo est intellectus mathematicorum quod accipitur ex phantasiis sicut et aliorum intellectus quae sunt naturalia et actualia. In omnibus his videtur quod omnis noster intellectus ex phantasmatibus oriatur. Quae autem sic ex phantasmatibus accipit intellectus, intelligit, cum ipse sit separatus, oportet quod sint separata ea quae intelligit : et cum omnibus his est in potentia, postea autem in actu. Quae autem secundum actum sunt in intellectu, tripliciter sunt in ipso : quorum unum est secundum actum scire et agere scientiam, sicut quod omnis homo est animal, quando actualiter ordinatur praedicatum ab subjectum. Secundus autem est scire in habitu et non considerare. Tertius autem est habere inchoationem scientiae, sicut quando de aliquo interrogati , incontinenter respondere non possumus certissime, tamen scientes quidem in proximo respondebimus : talem enim scientiam in potentia non habemus tantum, quia sic oportet dicere alias discere ante responsionem quod non est verum : similiter nec in actu, quia non actualiter consideramus : neque etiam perfectione in habitu, quia si haberemus perfecto habitum propinquum, possemus respondere cum vellemus. Et primus quidem motus assimilatur thesauro qui in visu apprehenditur, secundus autem thesauro reposito in terra, tertius autem thesauro recondito, qui quidem habetur, sed est reclusus, et clavis in promptu non habetur vel invenitur.