In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:
" Et vidi, " scilicet oculis mentis, " cum aperuisset sigillum sextum, " id est, manifestasset mysterium sexti sigilli, quod est tribulatio inferenda tempore Antichristi. Hoc autem facit Dominus duplici causa. Primo, ut moderni in contemplatione futurorum Sanctorum animentur ad tolerantiam passionum : quia istae quasi nihil sunt respectu futurarum. Secundo, ut cum venerint, minus gravent : quia jacula quae praevidentur, minus feriunt, ut dicit Gregorius.
" Et ecce, etc. " Istud ecce est nota admirationis. " Terraemotus factus est magnus, " id est, Ecclesiae persecutio tempore Antichristi: terra enim est Ecclesia. Eccle. I, 4 : Terra autem in aeternum stat.
" Motus magnus, " persecutio magna, de qua, Matth. XXIV, 21 et seq., erit tanta tribulatio, ut si fieri potest moveantur etiam electi. Et utitur praeterito hic pro futuro certitudine prophetali.
" Et sol factus est niger. " Factus, id est, fiet.
Nota : Per solem intelliguntur Doctores Ecclesiae : quia sicut sol inter alios planetas maxime fulget, sic illi dicuntur fulgere inter alios homines. Matth. v, 14: Vos estis lux mundi. Primo ergo dicuntur sol, quia illuminant et accendunt. I ad Timoth. IV, 12 : Exemplum esto fidelium, etc. Secundo, quia sicut sol vires resolvit, excrementa fluviorum detrahit, lutum siccat, fructus maturat: sic Doctores. Unde, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae.
Tertio, quia sicut sol distinguit horas diei, sic Doctores perfectionem Apostolorum qui sunt duodecim horae diei . Quarto, quia sicut sol atomos apparere facit, sic Doctores minimos defectus cognoscunt. Unde, supra, II, 18: Qui habet oculos, id est, Doctores, tamquam flammam ignis. Quinto, quia sicut sol quanto magis elevatur, tanto magis calefacit : sic Doctores quanto magis elongantur a terrenis, tanto alios magis accendunt ad amorem aeternorum. Habacuc, III, 11 : Sol et luna steterunt in habitaculo suo.
" Factus est niger, " secundum apparentiam, " tamquam saccus cilicinus, " id est, viles, et peccatores reputatione malorum.
" Et luna tota, " idest, medii in Ecclesia, qui post solem, id est, Praelatos, majores sunt, et lumen sicut a sole luna ab eis recipiunt, " facta est ut sanguis. " Per sanguinem intelliguntur illi qui carnalem vel terrenam vitam diligunt, quae est tota in sanguine . Luna ergo fit tota ut sanguis, quando timore mortis illi qui ut luna in nocte, id est, in adversitate hujus mundi splendebant, lumen suum aliis occultabunt. Joel. III, 31 : Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Vel, " Luna tota, " id est, tota congregatio mediocrium in Ecclesia, " facta est ut sanguis, " quia illi occidentur, et suo sanguine respergentur.
Per stellas quae parum habent de lumine respectu solis et lunae, intelliguntur minores in Ecclesia, qui lucent fide : sed tempore persecutionis amore terreno cadere videbuntur in terram, sed non cadent, quia finaliter non ruent.Joel. III, 15: Et stellae retraxerunt splendorem suum. Unde : " Sol factus est niger, " id est, majores in Ecclesia obscurabuntur, " tamquam saccus cilicinus, " quia miraculis non coruscabunt: " et luna tota facta est, ut sanguis, " quia timore mortis mediocres suam fidem occultabunt.
" Et stellae de caelo ceciderunt, etc. "
" Et stellae, "id est, minores in Ecclesia, " de caelo ceciderunt super terram, " id est, cadere videbuntur amore terrenorum, " sicut ficus emittit, etc. "
Vel sic : " De caelo ceciderunt, " id est, a fide recesserunt, " super terram, " adhaerentes terrenis, " sicut ficus emittit grossos suos. " Haymo : " Grossos appellat fructus primi temporis, qui antequam veniant ad maturitatem, concussi vento in terram cadent." " Cum a vento magno movetur. " Vel, Grossi intelliguntur idem quod stellae. Hi a vento magno movebuntur, id est, magna persecutione.
" Et caelum recessit sicut liber involutus. "
Hic ostendit quod omnes Sancti exibunt in medio impiorum, qui Sancti intelliguntur per caelum.
Unde : " Et caelum, " id est, Ecclesia stellata virtutibus, lucens sapientia, sphaerica fide, alta contemplatione, mobilis obedientia, firma patientia, casa helios, id est, domus Dei, " recessit, " id est, recedet, non abscessu corporis, sicut dicit Haymo, sed fide, et opere, " sicut liber involutus, " id est, signatus, et clausus.
Nota : Sicut in libro involuto non videtur quid intus contineatur, nisi ab illis quibus voluntarie aperitur : sic Sancti illius ultimi temporis suis se manifestabunt, et extraneis se celabunt. Unde Glossa : " Celantes praedicationem impiis. " item, in Sanctis erit fides, et sanctitas, sed non apparebit, quia non facient miracula. Isa. XXIX, 11 : Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum : et respondebit: Non possum, signatus est enim, scilicet ubi litterae non apparent, licet sint ibi.
Aliter exponuntur praedicta de Christo sic: " Et sol " id est, Christus, " factus est niger tamquam saccus cilicinus, " quia tunc non lucebunt miraculis, malis econtra facientibus miracula." Et luna, " id est, Ecclesia a vero sole illuminata, " tota, " id est, totaliter secundum omnem sui statum, " facta est, " reputatione malorum, " ut sanguis, " id est, ut sanguinea, et peccatrix. " Et stellae caeli, " id est, Sancti, " de caelo ceciderunt super terram, " id est, a Christo separati sunt reputatione malorum propter terrenorum amorem. "Et caelum, " id est, vera Scripturae intelligentia, " recessit sicut liber involutus, " id est, recedet ab hominum memoria propter sua peccata. Vel, " Et caelum " id est, praedicatores, " recessit sicut liber involutus, " quia prae nimia persecutione non audebunt, nec poterunt praedicare.
Moraliter potes omnia exponere de Praelato.
" Et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt:
Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris montium :
Et dicunt montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :
Quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare ? "
Supra ostendit fieri immutationem circa bonos in Ecclesia secundum omnem statum, hic ostendit immutationem fieri in malis secundum omnem eorum differentiam.
Et dicuntur duo. Primo dicit, quod omnes mali in Ecclesia movebuntur a fide. Secundo, quod desperati fugient ad auxilium daemonum, judicio imminente, ibi, v. 15 : " Absconderunt se in speluncis.
In prima dicuntur tria. Primo, quod recedunt a fide superbi. Secundo, quod cupidi, ibi, " Et divites, et fortes. " Tertio, quod servientes voluptati carnali, ibi, " Et omnis servus, et liber. "