REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Potest Deus de potentia absoluta mortale remittere sine gratia, quia talem potest reparare hominem, qualem potest creare ; sed potest creare hominem in puris naturalibus, at de potentia Dei ordinaria id repugnat.
Respondeo, opinio Magistri Sententiarum videtur fuisse in quarto libro, quod Deus non solum potest culpam remittere sine gratia, sed quod facit, quia per Circumcisionem gratia non dabatur, et tamen peccatum dimittebatur. Sed non videtur verum, quia tales salvabantur, nullus autem salvatur sine gratia; ergo etc.
Dico ergo quod Deus hoc potest de potentia absoluta, sed non de potentia ordinata. Probatio primi, quia non includit contradictionem, peccatum dimitti, et gratiam non dari, quia quando aliqua duo habent medium, non est necesse quod fiat transitus ab extremo in extremum sine medio, imo potest fieri status super medium, ut in coloribus. Sed inter statum culpae et gratiae medium includitur, scilicet quod homo sit in puris naturalibus, sicut Adam conditus fuit sine omni peccato, et sine gratia gratum faciente ; ergo ad eumdem statum potest reduci ille, qui est in peccato mortali sine contradictione, quia factibile est, et non repugnat rei in se ; ergo nec Deo repugnat. Et pro hac parte faciunt argumenta posita in principio quaestionis.
Secundum probatur, quia non decet Dei sapientiam, bonitatem et justitiam, secundum ordinem, quem instituit, quia ordinavit quod nullus beatificetur nisi gratia, tanquam veste nuptiali vestiatur ; ergo omnem hominem, cui remittit mortalem culpam, vestit tali veste gratiae. Tamen si aliter fecisset, vel facere vellet, eo ipso quod sibi placeret,
justum esset ; secundum tamen ordinem istum non potest Deus culpam remittere sine gratiae infusione. Hoc etiam necessarium est homini pro statu naturae lapsae, quia ut sic, nec potest proficere homo in bono, nec diu a peccato sibi cavere sine auxilio gratiae, quia natura talis infirma est propter peecatum, licet forte in statu innocentiae posset stare, et a peccato sine gratia sibi cavere.
Ad auctoritatem Augustini, dico quod loquitur de statu naturae lapsae, et verum est quod talis homo sine gratia non potest diu stare, maxime quando mortaliter peccavit, quin iterum peccet, nisi gratia adjuvetur.
Contra, dona Dei ordinata sunt, quorum primum est dilectio ; dilectio autem Dei reddit hominem sibi acceptum ; at acceptus non est nisi per gratiam ; ergo ante omnia dat homini gratiam ; non ergo potest absolute peccatum remittere, quod est magnum donum, nisi fuerit prius gratus Deo.
Respondetur id verum esse secundum potentiam ordinatam, non vero secundum absolutam ; posset enim Deus ita statuere, ut homo liber a peccato, etiamsi gratiam non haberet, sibi esset acceptus, et potuisset eum in suam gratiam admittere.
Contra, si non potest fieri secundum potentiam ordinatam, ergo nec secundum absolutam, quia sicut non potest fieri contra bonitatem et sapientiam Dei, sic nec contra ordinationem suam. Ordinavit autem sic ab aeterno ; ergo absolute non potest aliter ordinare, vel potuit. Deinde,
quia aut hoc potuit quando ordinavit, aut postquam ordinavit.
Dico quod cum Deus libere ordinavit, et ab aeterno, in aeternitate autem nihil transit, ita nunc potest aliter ordinare pro quolibet instanti futuro sicut in primo. In primo autem instanti, in eodem scilicet, in quo sic ordinavit, potuit aliter sub distinctione, id est, aliam partem postponere, amota ista, sicut in omnibus actibus voluntariis est in nobis, quia quando curro cum voluntate currendi, possum non currere disjunctim, id est, potest poni altera pars contradictionis, cessante altera, et e converso ; ideo in quibuscumque talibus, et pro quolibet instanti, et in Deo, et in nobis est sophisma compositionis et divisionis.