Tertio ibi, quod quidem improbat tertiam opinionem dicentium, quod sapores causantur ex mutatione aquae a solo calido. Et dicit manifestum esse quod aqua non accipit qualitatem saporis ex sola virtute calidi immutantis: aqua enim est subtilissima inter omnes humores et inter omnia corpora, quae sensibiliter humectant. Non autem dicit, inter omnia humida, quia aer, qui est humidus, est subtilior aqua.