DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria sedes.
Sedes, Secundum Isidorum sedes singulari numero proprie vel regis vel regni est, quae Graece AdminBookmark dicitur. Maria vero
sedes est regis magni : ideo de ipsa dicitur in Psalmo CII, 19 : Dominus in caelo, id est, beata Virgine. (Quaere titulo de caelo.) Paravit, ministerio Spiritus sancti, sedem suam : quia in ea quasi humiliatus resedit tempore incarnationis. Unde dicit Patri: Tu cognovisti, id est, approbasti, sessionem meam , etc. Unde praedixerat, Ezechiel, xliv, .3 : Princeps ipse sedebit in ea. (Quaere titulo de porta.) In ea etiam quievit sicut homo quiescit sedendo. (Quaere infra ubi ipsa dicitur requies.) Unde et dicit: Qui creavit me, requievit , etc. Ideo dicit ipse de matre, lsa. lxvi, 1, et Act. VII , 49 : Coelum sedes mea, etc. Item, in Psalmo xliv, 7 : Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, etc.
De hac sede potest exponi illud quod dicit Joannes, Apocal, IV, 2 et 3: Fui in spiritu : ei ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. Ei qui sedebat, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardinis : et iris erat in circuitu sedis. Bene dicit: Fui in spiritu, id est, in mentis excessu. Vel, quia qui videre vult, hoc est, intelligere magnalia Mariae, de carnali necesse habet prius fieri spiritualis : ideo praemittit: Fui in spiritu : et hoc in Dominica resurrectione, per quam vere speramus nos posse resur- gere. Vel, ut resurgat prius a culpa, qui vult instrui de dignitate Mariae. Et nota, quod prius dixerat: Fui in spiritu: et hic dicit: Fui in Spiritu, plus scilicet quam ante: et in hoc notatur utilitas visionis, quia studendo et vacando cognitioni Virginis, gratia augmentatur.
Et ecce sedes, allegorice Angeli et praelati, in quibus sedet et principaliter regnat Dominus, et alios regit et judicat, posita erat in caelo, hoc est, in Ecclesia Dei providentia ordinati. Unde, ,Joan. xv, 16, dicit ei. Dominus : Posui vos ut eatis, etc. Vel, Maria in qua resedit majestas deitatis, posita erat in caelo in assumptione ministerio Angelorum in corpore et anima, ut pie creditur. Sedes ergo Maria. Sedens Filius Dei ex ea carnem assumens: ejus enim sessio est incarnatio, unde et dicit Patri : Tu cognovisti, . id est, approbasti, sessionem meam , id est, incarnationem meam in Virgine. Ubi autem esset haec sedes posita, dicitur, Ezechiel. I, 26: Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, scilicet animalium, quasi adspectus lapidis sapphiri similitudo throni, id est, beata Virgo, quae est thronus id est, sedes regia.
Sequitur : Et supra sedem sedens. Christus scilicet sua virtute eam continens et majestate praecellens, quod notatur per hoc quod dicitur supra : Christus enim omnes sanctos excedit digni-
tale et gratia, et dicitur sedere super eos, quia praesidet eis secundum divinitatem auctoritate, secundum humanitatem dignitate : nam qui de caelo venit, super omnes est .
Sequitur: Et qui sedebat, ecce descriptio sedentis, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardinis.
Christus dicitur lapis pretiosus. Propter firmitatem per naturam immutabilitatis. Jacobi, I, 17 : Apud quem non est transmutatio, etc.
Propter soliditatem immortalitatis: unde de eo dicitur, 1 ad Timoth.VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, etc.
Item, 1 ad Timoth.I, 17 : Regi saeculorum immortali.
Propter potentiam et virtutem qua firmiter regit omnia.
Quia fundamentum est justificationis. Isa. XXVIII, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem.
Quia confringit cordis humani duritiam. Matth. XXI, 44 : Qui ceciderit super lapidem istum, etc. Ipsemet malleus conterens petras .
Quia veritatem servat suae comminationis ad malos, et promissionis ad bonos, sicut lapis servat imaginem sibi insculptam vel scripturam. Unde dicit: Quae procedunt de labiis meis, quae sunt veri expositores et praedicatores, non faciam irrita . Ad Roman . III, 4 : Est Deus verax: omnis autem homo mendax.
Quia omnia regit per potentiam propriae virtutis, sicut lapis pretiosus sua virtute operatur. Unde de justis dicitur et maxime de Christo, Eccli.VI, 22 : Quasi lapidis virtus probatio erit in illis.
Quia virtutem suam ignorantibus non apparet, nec ab eis reputatur. Sic Chri- stus in humanitate virtutem suam occultavit, et maxime in passione ubi nec reputatus est . Item, Ego sum vermis et non homo . Habacuc, III, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus, etc.
Quia carus et pretiosus. Job, xxviii, 13: Nescii homo pretium ejus. Dicitur de sapientia. Item, 1 ad Corinth. VI, 20 : Empti enim estis pretio magno.
Quia rarus, imo solas. Unde de se saepe dicit in Evangeliis : Homo quidam , id est, singularis et solus.
Quia modicus per summam humilitatem. Unde dicitur in Psalmo : Mons modicus .
Quia virtuosus. Unde dicit, Luc. viii, 46 : Novi virtutem de me exiisse.
Ut nota, quod non cuicumque lapidi comparatur hic Christus, sed specialiter jaspidi et sardini maxime propter duos colores eorum. Iaspis enim viret, in quo signatur immarcescibilitas aeternae beatitudinis, quam promittit ipsis justis. Sardinis rubet, in quo signatur ignis et ardor aeternae damnationis, quam comminatur impiis, Vel, jaspis pertinet ad speciem divinitalis : quia nullius coloris adspectus sic confortat intellectum ut divinitas : sardinis vero propter ruborem pertinet ad passam Filii humanitatem.
Sequitur: Et iris erat in circuitu sedis. Hic notatur retributio tam bonorum quam malorum, ideo dicit, in circuitu sedis : quia ex omni parte mundi apparebunt coram eo homines judicandi.
Simili visioni smaragdinae. Smaragdus rubet, ecce ignis damnationis malorum : et viret, ecce vita delectabilis bonorum in pascuis virentibus. Ezechiel. xxxiv, 15 : Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus, H i sunt colores qui apparent in arcu nubium, qui fit ex repercusione
solis In nube aquosa, scilicet ex comparatione conversationis Christi et sanctorum, quae est sol illuminans ad vitam malorum, quae est ut nubes aquosa, tenebrosa scilicet et fluida, ex qua damnabuntur fortius et justius mali. Sapient, v, 22 : Ibunt directe emissiones fulgurum, ei tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur.
Item, De hac sede dicitur Christo I Parata sedes tua ex tunc , id est, ab aeterno per praedestinationem. Vel, ex tunc, id est, ex quo sanctificata est in utero matris. Vel, ex tunc, id est, ab initio temporis gratiae. Parata, inquam, opere Spiritus sancti, vel sapientia Filii. Unde, Dominus in caelo, id est, in beata Virgine, paravit sedem suam , et ei insedit tempore suae incarnationis.
Item, Haec est sedes de qua Pater promittit Filio per Prophetam : aedificabo in generationem, praesentem per gratiam, et generationem, futuram per gloriam, sedem tuam , o Christe , id est, beatam Virginem. Adhuc etiam non cessat haec sedes quodammodo aedificari: quia ad honorem ejus quasi quotidie novae abbatiae construuntur, novae Ecclesiae aedificantur, nova altaria dedicantur : et quae inveteraverant, renovantur et pulchrificantur, et ad ostendendam ipsius gloriam a modernis de ea sacrae Scripturae multipliciter exponuntur. Et ideo dicit ipsa : Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt .
Item, Haec sedes potest appellari Cherubim. Unde dicitur de Christo : Qui se-des super Cherubim , etc, propter plenitudinem scientiae quae data est ei.
Maria dicitur Cherubim, quod est vermiculata pictura. Quia ipsa variis donis et virtutibus picturala fuit et distincta. Unde dicitur: Circumamicta varietatibus . Ezechiel, xl, passim: In portis templi, id est, in Maria et sanctis praelatis, per quos intratur in templum vitae aeternae (Maria enim porta est paradisi), erant picturae undique.
Scientia multiplicata, de qua Augustinus : " Noverim me, noverim te. " Hanc scientiam dedit ei Spiritus sanctus, et multiplicavit ei Filius novem mensibus evangelizans cordi ejus, cum ipsum portaret in utero, et postea annis multis.
Scientiae plenitudo. Haec est charitas quae docet de omnibus . Plenitudo enim legis dilectio . Scientia enim sine charitate, etc. : sed cum charitate aedificat .
Diversae scientiae et intellectus. Ipsa enim est sapiens mulier, quae verbis et exemplis aedificat domum suam, id est, Ecclesiam Dei et familiares suos .
Aliter I Dominus dicitur sedere super Cherubim, quod interpretatur plenitudo scientiae, quasi non in Cherubim, sed super, id est, ultra, hoc est, in Seraphim, quod interpretatur ardor vel incendium, id est, in ardore charitatis ubi sedet et quiescit. Unde magis esset laborandum ad habendam charitatem quam scientiam, cum fere omnes faciant e converso.