Cyrillus. Laudatus legisperitus a salvatore quod recte respondit, in superbiam prorumpit, nullum sibi proximum putans esse, quasi nullus esset ei in iustitia comparandus; unde dicitur ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad iesum: et quis est meus proximus? circumveniunt enim eum quodammodo alternatim vitia, a fallacia qua tentando quaesiverat, ad arrogantiam lapsum. In hoc autem quod quaerit quis est meus proximus? vacuus a dilectione proximi ostenditur, cum non aestimet aliquem sibi proximum esse: et per consequens a dilectione divina, quoniam cum fratrem non diligat quem videt, non potest deum diligere quem non videt. Ambrosius. Respondit etiam quod nesciret proximum suum, quia non credebat in christum; et qui christum nescit, nescit legem. Cum enim veritatem ignoret, quomodo potest scire legem, quae annuntiat veritatem? theophylactus. Salvator autem non actibus aut dignitatibus, sed natura determinat proximum: quasi dicat: non putes quod quamvis iustus sis, nullus tibi sit proximus: omnes namque qui eamdem naturam communicant, proximi tui sunt. Fias igitur et tu eorum proximus, non loco, sed affectu, et circa eos cura; et ad hoc Samaritanum in exemplum ducit; unde sequitur suscipiens autem iesus dixit: homo quidam descendebat ab ierusalem in iericho. Graecus. Bene est generis appellatio; non enim ait: descendit quidam, sed homo quidam: nam sermo fit de tota humanitate. Augustinus de quaest. Evang.. Homo enim iste ipse Adam intelligitur in genere humano; ierusalem civitas pacis, illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est; iericho interpretatur luna, et significat mortalitatem nostram, propter hoc quod nascitur, crescit, senescit et occidit. Augustinus Hypognosticon.
Vel ierusalem, quae interpretatur visio pacis, Paradisum dicimus.
Ante enim quam peccaret homo, in visione pacis erat, hoc est in Paradiso, ubi quidquid videbat, pax erat, et laetitia.
Inde descendit quasi humiliatus, et miser factus per peccatum, in iericho, idest in mundum, in quo omnia orta occidunt, sicut luna. Theophylactus. Non autem dicit: descendit, sed descendebat: semper enim humana natura ad inferiora tendebat; et non in parte, sed in toto vitae attendebat passibili. Basilius. Convenit etiam hoc, si quis loca perspexerit: iericho enim tenet loca convallia palaestinae; ierusalem vero in cacumine sita est, occupans apicem montis. Venit igitur homo ab altis ad infima, ut a latronibus caperetur, qui incolebant desertum; unde sequitur et incidit in latrones. Chrysostomus.
Primus istius hominis miserandus est casus, qui inermis ac destitutus in latrones inciderit; quique improvidus incautusque eam viam elegerit qua evadere praedonum manus nequiverit; non enim posset inermis armatos, improvidus pessimos, incautus nocivos effugere: quippe cum malitia semper armata sit dolis, crudelitate septa, munita fallacia, et ad nocendi saevitiam praeparata. Ambrosius.
Qui sunt autem isti latrones, nisi Angeli noctis atque tenebrarum, in quos non incidisset nisi eis mandati caelestis devius se fecisset obnoxium? chrysostomus. In exordio igitur mundi nocendi fallaciam diabolus est operatus in hominem, in quem fallendi virus exercuit, et malitiae nocentiam dedicavit. Augustinus.
Incidit ergo in latrones, idest in diabolum et Angelos eius: qui per inobedientiam primi hominis humanum genus despoliaverunt, morum scilicet ornamentis, et vulneraverunt, dono scilicet possibilitatis liberi arbitrii perdito; unde sequitur qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt. In illo enim peccante plagam fecit, in nobis vero plagas, cum per unum peccatum quod contrahimus, superaddimus multa peccata. Augustinus de quaest. Evang.. Vel spoliaverunt hominem immortalitate, et plagis impositis, peccata suadendo, reliquerunt semivivum: quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere deum, vivus est homo: ex parte autem qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est et hoc est quod subditur semivivo relicto.
Augustinus Hypognosticon.
Semivivus enim habet vitalem motum, idest liberum arbitrium, vulneratum; quod ad aeternam vitam, quam perdiderat, redire non sufficiebat: et ideo iacebat, quia vires ei propriae ad surgendum non sufficiebant, ut ad se sanandum medicum, idest deum, requireret. Theophylactus.
Aut semivivus dicitur homo post peccatum; quia anima immortalis est, corpus vero mortale, ita ut medietas hominis morti succumbat: aut quia humana natura in christo sperabat consequi salutem, ita ut non omnino morti succumberet; sed inquantum Adam peccaverit, mors in mundum intravit; in christi vero iustificatione mors erat destruenda. Ambrosius.
Vel spoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritualis, et sic vulnera inferre consueverunt: nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus.
Basilius. Vel potest intelligi quod expoliaverunt eum, plagis prius impositis: praecedunt enim vulnera nuditatem, ut intelligas quod peccatum gratiae praecedat carentiam. Beda.
Dicuntur autem plagae peccata, quia his naturae humanae integritas violatur.
Abierunt autem non ab insidiis cessando, sed insidiarum fraudes occultando.
Chrysostomus. Hic itaque homo, idest Adam, iacebat destitutus salutis auxilio, confossus vulneribus delictorum; cui nec sacerdos Aaron transiens sacrificio potuit profuisse; sequitur enim accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via; et viso eo praeterivit; nec etiam eius frater Moyses Levita, per legem potuit subvenire; unde sequitur similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Augustinus Hypognosticon.
Vel in sacerdote et Levita duo tempora intelliguntur, legis scilicet, et prophetarum: in sacerdote lex, per quam sacerdotium et sacrificia instituta sunt; in Levita vaticinium prophetarum: quorum temporibus humanum genus sanari non potuit, quia per legem cognitio peccati, non abolitio. Theophylactus.
Dicit autem praeterivit, quia lex venit, et stetit usque ad tempus praefixum; deinde non valens curare, abiit.
Vide etiam quod lex non ad hoc data est praecogitative ut hominem curaret: non enim poterat homo a principio suscipere christi mysterium; et ideo dicit accidit ut sacerdos quidam descenderet: quod consuevimus dicere in his quae non praemeditative fiunt. Augustinus de verb.
Dom.. Vel quia homo descendens a ierusalem in iericho Israelita fuisse intelligitur: quod intelligi potest, quia transiens sacerdos utique genere proximus praeteriit iacentem; transiit Levita, et hic genere proximus iacentem et ipse contempsit.
Theophylactus. Miserti, inquam, illius fuere cum cogitaverunt: postmodum vero tenacitate devicti abierunt retrorsum: hoc enim designat quod dicit praeteriit.
Augustinus. Transiit Samaritanus genere longinquus, misericordia proximus; fecit quod sequitur: Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: in quo Samaritano se voluit intelligi dominus noster iesus christus: Samaritanus enim custos interpretatur et de ipso dicitur: non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, quia resurgens a mortuis, iam non moritur.
Denique cum dictum esset illi: quia Samaritanus es, et Daemonium habes, negavit se habere Daemonium, quia se noverat Daemonum expulsorem, non se negavit infirmi custodem.
Graecus. Vocat autem hic christus se Samaritanum opportune: cum enim alloqueretur legisperitum superbientem in lege, voluit exprimere quoniam nec sacerdos, nec Levita, et qui conversabantur in lege, legis propositum implebant; sed ipse venit consummaturus legis propositum.
Ambrosius. Hic autem Samaritanus etiam erat descendens; quis enim est qui descendit de caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? theophylactus. Dicit autem iter faciens, quasi ex proposito hoc statuens, ut nos curaret. Augustinus Hypognosticon.
Venit autem in similitudine carnis peccati; ideo secus eum quasi in similitudine. Graecus. Vel secus viam venit; fuit enim vere viator, non deviator, gratia nostri descendens ad terram.
Ambrosius. Veniens autem factus est compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus; unde sequitur et videns eum, misericordia motus est. Augustinus.
Videns quidem eum iacentem, non valentem, non currentem; et ideo misericordia motus est, quia in eo nullum meritum invenit, quo curari dignus esset; sed ipse de peccato damnavit peccatum in carne; unde sequitur et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. Augustinus de verb. Dom..
Quid enim tam longinquum, quid tam remotum quam deus ab hominibus, immortalis a mortalibus, iustus a peccatoribus, non loco longe, sed dissimilitudine? cum ergo haberet in se duo bona, scilicet iustitiam et immortalitatem, et nos duo mala, scilicet iniquitatem et mortalitatem; si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster fuisset, et liberatore nobiscum opus haberet. Ut ergo esset non hoc quod nos, sed prope nos, non est ille peccator ut tu; sed factus est mortalis quod tu; suscipiendo poenam, et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam. Augustinus de quaest.
Evang.. Alligatio vulnerum est cohibitio peccatorum, oleum consolatio spei bonae per indulgentiam datam ad reconciliationem pacis; vinum exhortatio ad operandum ferventissime in spiritu.
Ambrosius. Vel constringit vulnera nostra austeriore praecepto, et sicut oleo fovet remissione peccati, sic vino compungit denuntiatione iudicii. Gregorius Moralium.
Vel in vino morsum districtionis adhibet, in oleo mollitiem pietatis; per vinum ungantur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, et faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subdit, neque nimia benignitate solvantur. Theophylactus. Vel aliter. Quae secundum hominem est conversio, oleum est; quae vero secundum deum, vinum est; quod divinitatem significat, quam nemo potuisset sustinere, nisi oleum haberetur, idest conversatio humana: unde quaedam operatus est humane, quaedam divinitus. Infudit ergo oleum et vinum, quia nos humanitate et divinitate salvavit. Chrysostomus. Vel vinum infundit, idest sanguinem passionis, et oleum chrismatis, ut indulgentia daretur per sanguinem, sanctificatio conferretur per chrismatis unctionem. A caelesti medico conscissa loca ligantur, et intra semetipsa retinentia medicinam, operante medicamine, pristinae sanitati redduntur.
Infuso ergo vino et oleo, imposuit eum super iumentum; unde sequitur et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Augustinus. Iumentum eius est caro, qua ad nos venire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem christi credere. Ambrosius. Vel iumento imponit dum peccata nostra portat et pro nobis dolet: homo enim iumento similis factus est: et ideo supra iumentum suum nos imposuit, ne nos essemus sicuti equus et mulus: ut per nostri corporis assumptionem infirmitatem nostrae carnis aboleret. Theophylactus. Vel imposuit in suum iumentum, idest in corpus suum: membra namque sua nos fecit, et participes corporis eius. Et lex quidem non omnes suscipiebat: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in ecclesiam dei; nunc vero in omni gente qui timet dominum, ab eo suscipitur volens credere et pars ecclesiae fieri; propter hoc dicit, quod duxit eum in stabulum. Chrysostomus. Est enim stabulum ecclesia, quae in itinere mundi lassatos et sarcinis delictorum defessos suscipit venientes; ubi deposito onere peccatorum, viator lassus reficitur, et refectus salubri pascuo reparatur; et hoc est quod dicitur et curam illius egit.
Totum enim quicquid contrarium, nocens et malum est, foris est, quia intra stabulum requies omnis salubritasque inclusa est. Beda. Et bene iumento impositum duxit in stabulum, quia nemo, nisi per baptismum corpori christi adunatus, ecclesiam intrabit. Ambrosius. Sed quia non vacabat Samaritano huic diu in terris degere, redeundum erat unde descenderat: unde sequitur et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: curam illius habe. Quis est iste alter dies, nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum est: haec est dies quam fecit dominus? duo autem denarii sunt duo testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur. Augustinus de quaest. Evang..
Vel duo denarii sunt duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad evangelizandum ceteris; vel promissio vitae praesentis et futurae. Origenes. Vel duo denarii videntur mihi esse scientia sacramenti, quomodo pater in filio et filius in patre sit, qua velut mercede donatur ecclesiae Angelus, ut diligentius curet hominem sibi commendatum, quem pro angustia temporis etiam ipse curaverat. Et promittitur ei quicquid de suo in medelam semiviventis expenderet, illico esse reddendum; unde sequitur et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.
Augustinus. Stabularius fuit apostolus, qui supererogavit aut illud consilium quod ait: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate evangelii gravaret, cum ei liceret ex evangelio pasci. Multum etiam supererogaverunt apostoli; sed et pro tempore doctores, qui vetus et novum testamentum exposuere, supererogaverunt, pro quibus retributionem accipient. Ambrosius.
Beatus ergo ille stabularius qui alterius vulnera curare potest; beatus ille cui dicit iesus quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi. Sed quando reverteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum, non cerneris a nobis; erit tamen tempus quo universa caro te respiciet revertentem. Reddes ergo quod debes beatis quibus es debitor. Utinam nos simus idonei debitores, ut quod accepimus possimus exsolvere.
Cyrillus. His ergo praemissis, opportune iam dominus legisperitum interrogat, subdens quis horum trium tibi videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones? at ille dixit: qui fecit misericordiam in illum. Neque enim sacerdos, neque Levita factus fuit proximus patientis, sed ille qui est eius misertus: inutilis est enim sacerdotii dignitas et legis scientia, nisi per bona opera confirmetur; unde sequitur et ait illi iesus: vade, et tu fac similiter. Chrysostomus. Quasi dicat: si quem vides oppressum, non dicas: utique nequam est; sed sive gentilis sit, sive Iudaeus, et ope indigeat, non cavilleris auxiliari, quaecumque mala fuerit passus. Augustinus de doctr. Christ..
Ex hoc intelligimus eum esse proximum cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo iam consequens est ut etiam ille a quo nobis vicissim exhibendum est, proximus noster sit: proximi enim nomen ad aliquid est; nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat? dicente domino: benefacite his qui vos oderunt. Unde manifestum est, hoc praecepto quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, ex quo et ipse dominus proximum nostrum se dici voluit, significans se opitulatum esse semivivo iacenti in via. Ambrosius. Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia, quia misericordia est secundum naturam: nihil enim tam secundum naturam, quam iuvare consortem naturae.