Chrysostomus in Matth..
Postquam timorem mortis excluserat, ne aestimarent apostoli quod si interficerentur, essent derelicti a deo, rursus sermonem de providentia dei inducit, dicens nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Hieronymus. Et est sensus: si parva animalia absque deo non decidunt auctore, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine voluntate dei non pereunt, vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque dei vivatis providentia.
Hilarius in Matth.. Mystice autem quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est. Qui ergo duos passeres asse vendunt, seipsos peccato minimo vendunt, natos ad volandum, et ad caelum pennis spiritualibus efferendos; sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales totos se talibus actionibus nundinantur.
Dei autem voluntatis est ut unus ex illis magis evolet; sed lex constitutione dei perfecta decernit unum ex eis potius decidere.
Quemadmodum enim si evolarent, unum essent, fieretque corpus spiritale, ita peccatorum pretio venditis, anima terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiam, fitque unum ex illis quod tradatur in terram. Hieronymus. Quod autem ait vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt, immensam dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrorum deum lateat. Hilarius in Matth.. In numerum enim aliquid colligi, diligentiae est. Chrysostomus in Matth.. Unde hoc dixit, non quod pilos deus numeret; sed ut diligentem cognitionem et multam circa eos providentiam ostendat. Hieronymus.
Derident autem intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant; quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum salvator non dixerit: vestri autem et capilli omnes salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conservatio.
Augustinus de CIV. Dei. Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quicquid tondentibus decidit: quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? semel autem intellecto, ita nihil periturum esse de corpore, ita ut deforme nihil sit in corpore, simul intelligitur, ea quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis quibus membrorum forma turbetur: velut si de limo vas fieret quod rursus in eumdem limum redactum, totum de toto iterum fieret; non esset necesse ut illa pars limi quae in ansa fuerat, ad ansam rediret; aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum; idest, totus ille limus in totum vas, nulla sui parte perdita, remearet. Quapropter, si capilli toties tonsi ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque locum ibi corporis teneant, servata partium congruentia, materiae in utilitatem vertentur. Quamvis quod dicit: capillus capitis vestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum posset intelligi: unde hic dicitur capilli capitis vestri numerati sunt. Hilarius in Matth.. Neque enim dignum negotium est peritura numerare: ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus: et ideo subditur nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Hieronymus. In quo manifestius superior expositionis sensus expressus est, quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere: quoniam si sine dei scientia, parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate? Hilarius. Vel cum dicit plurimis eos antestare passeribus, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praeesse: quia his casus in terra est, illis volatus in caelum. Remigius.
Mystice autem christus caput est, apostoli capilli; qui pulchre numerati dicuntur, quia nomina sanctorum scripta sunt in caelis.