Poterat autem esse dubium de oleo propter hoc quod supernatat aquae et plus diffunditur quam aqua. Et ideo ad hoc removendum subdit, quod aqua est subtilior etiam ipso oleo, et quod oleum supernatet aquae est propter aeritatem vel raritatem ipsius, sicut et ligna supernatant aquae. Sed quod oleum plus diffundatur quam aqua contingit propter eius lubricitatem et viscositatem: aqua enim est valde divisibilis, et ita una pars eius non sequitur ad aliam, sicut contingit in oleo. Et propter hoc quia aqua est subtilior oleo et magis divisibilis, difficilius est conservare aquam in manu, quam oleum: facilius enim tota cum manu elabitur, quam oleum.