LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione dictorum.
Collective ergo dicendo primum est dives per seipsum, et est dives majus vel ditius omnibus, hoc est, ad omnium sufficientiam et copiam. Et probatio hujus est, quia unitas ejus multa est et vera, ita quod in ipso est idem esse et quod est. Non ita quod unitas ejus sparsa sit, sicut multa quae uniuntur in uno, quae est unitas compositi. Quinimo quia unitas ejus est pura, et est simplex in fine simplicitatis.
Si autem aliquis vult scire, quod causa prima dives est per hoc quod unum simplex est, projiciat sive extendat per subtilem considerationem mentem suam per res compositas, sive sint intelligibiles, sive corporeae, et inquirat de eis inquisitione subtili et perscrutata. Inveniet enim tunc, quod omne compositum diminutum est, et indigens : non enim esset indigens, nisi esset diminutum secundum id quod est. Indiget enim aut alio quodam quo perficiatur, aut ad minus indiget rebus ex quibus componitur. Res autem simplex et quae in fine simplicitatis est, una est, quae est bonitas et una, et unitatis ejus causa est indeficiens bonitas ejus : propter quod semper rediviva est, propter quod unitas ejus est bonitas ipsius. Et bonitas cum communitate ipsius res una est. Illa ergo res est dives major omnibus in divitiis : et quod influit, majus omnibus est, et a nullo alio fit influxio super eam per aliquem modorum. Omnes autem aliae res, sive intelligibiles, sive corporeae, sunt non divites per seipsas : imo indigent eo quod est vere unum et simplicissimum, quod super ea omnia influat omnes bonitates et omnes gratias. Gratias autem dico, quia gratis dat omnibus affluenter, et non improperat nullius donis vel obsequiis praeveniri.