LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter interimitur diffinitio complexorum in communi.
Postquam de aequivocorum diffinitione sic terminatum est, quae quodam modo sunt multa, videndum est qualiter interimitur diffinitio complexorum quae similiter sunt multa. Si ergo alicujus eorum quae complectuntur, assignetur diffinitio : tunc alicui auferenti rationem alicujus (hoc est, cujusdam partis eorum quae diffiniuntur quae est pars rationis totius) considerandum est si ad illa quae remanent de partibus diffiniti, reliquum rationis quod remansit de diffinitione, aptari possit : nam si non potest hoc fieri, palam est quod nec tota diffinitio totius fuit diffiniti. Cujus exemplum est, si quis hoc totum complexum, quod est esse lineam finalem rectam, diffiniat ita per diffinitionem hoc esse finem palam habentem fines, cujus superadditur interjacendo medium finibus : tunc separatur diffinitio finalis lineae: et haec est finis plani habentis fines vel habens fines : haec enim est diffinitio lineae finalis, quod sit finis plani habens fines quibus finit planum : hujus ergo quod remansit de diffinito (quod est rectD oportet esse residuum diffinitionis, quod est cujus medium interjacendo superadditur finibus : haec autem recti non est diffinitio : quia infinitum rectum est, et neque habet medium, neque fines sive extrema : propter quod patet quod reliqua pars diffinitionis non est diffinitio reliqui quod remansit de diffinito.
Adhuc amplius considerandum si (cum sit compositum sive complexum quod diffinitur) assignetur diffinitio aequicola, quod est ex tot numero partibus complexa diffinitio, ex quot diffinitum complexum est : tunc enim interimitur diffinitio : AdminBookmark enim membra, et aequicola quando tot membra habet unum sicut alterum. aequicola ergo esse dicitur diffinitio, quando quanta secundum numerum partium fiunt composita (hoc est, complexa diffinita) tanta etiam in diffinitione assignata fiunt vel imponuntur nomina : necesse est enim omnium talium complexorum diffinitionibus et ipsorum nominum permutationem fieri in amplius : quia illud explicite dicunt quod implicito diffinitum : et hoc aut omnium nominum quae in diffinito ponuntur, aut ad minus aliquorum : et quocumque modo semper fiat, diffinitio est in plura quam diffinitum : ergo aequicola diffinitio interimenda, eo quod nihil in plus in diffinitione, vel non plura dicta sunt nomina quam prius erant posita in diffinito.
Oportet autem diffinientem talia complexa rationem plurium nominum pro nominibus in diffinitione positis assignare : et maxime (hoc est, praecipue) hoc est faciendum pro omnibus et pro quolibet oratio ponatur. Si autem aliquando quidem diffinita nomina valde manifesta sunt, tunc ad minus pro pluribus eorum orationes sunt ponendae : sic enim etiam
fit in simplicibus, hoc est, in complexis. Unde si nomen in nomen et non in orationem transnmat, non erit diffiniens. Ut si transumat pro tunica hoc nomen, vestem, licet vestis communius et notius sit tunica : tamen quia unicum nomen est, non est diffinitio.
Amplius autem adhuc in tali transumptione magis peccavit, et etiam si in nomine et in nomen transumptionem fecit, et non transumpsit in nomina notiora quam sit diffinitum, quia nihil notificant de diffinito : nomen autem si notius sit quamvis univocum sit, tamen aliquid notificat. Cujus exemplum, ut si quis hoc complexum, quod est tunica nigra, diffinire debeat, et pro tunica nigra collobium atrum ponat hic diffinivit diffinitum in obscuriora quam ipsum sit transumptum : et ideo plus peccat, quam si in unum nomen notius ipsum diffinitum transumeret : talis enim non diffinit, cum minus sit planum illud quod transumit, quam id quod transumitur.
Considerandum autem in tali permutatione omnium in quibus unum in aliud transumitur, utrum nomina transumpta et in quae fit transumptio, idem significent vel non : quia si non idem significent, interimitur diffinitio. Cujus exemplum, ut si quis contemplativam scientiam dixit notificando contemplativam esse opinionem, quod quamvis contemplativum contemplativo sit idem, tamen opinio scientiae non significat idem : quia scientia est stans habitus et firmatus, opinio autem est habitus tremens et incertus. Oportet autem ideo esse totum quod est diffinitio idem toti diffinito. Nam contemplativum communiter est positum in utrisque orationibus diffinita et diffiniente : reliquum vero quod est opinio, est diffiniens et non significat idem cum scientia, etc.