Quia igitur aqua, propter sui subtilitatem, si sit pura non habens aliquid permixtum, non ingrossatur a calido agente, sicut alia, in quibus sunt partes terrestres, quae remanent subtili humido exhalante, manifeste sequitur quod oportet aliquam aliam causam ponere generationis saporum, quam immutationem aquae a caliditate: quia omnes sapores inveniuntur in corpore aliquo grossitudinem habente. Non tamen removetur, quod calidum sit aliqua causa immutans aquam ad saporem; sed non est tota causa: requiritur enim aliquid aliud; unde est magis concausa quam causa.