Postquam philosophus ostendit quae sunt contraria quae non faciunt differre specie, hic ostendit quae sunt contraria quae etiam genere differre faciunt.
Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit quorumdam falsam opinionem, ibi, nunc ergo diximus etc.. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod non contingit etc..
Primo ergo praemittit duo ad ostendendum propositum: quorum primum est, quod contraria sunt diversa specie, ut supra ostensum est.
Secundum est, quod corruptibile et incorruptibile sunt contraria. Quod probat ex hoc, quod impotentia opposita determinatae potentiae est quaedam privatio, ut in nono habitum est. Privatio autem est principium contrarietatis. Unde sequitur, quod impotentia sit contrarium potentiae.
Corruptibile autem et incorruptibile opponuntur secundum potentiam et impotentiam. Sed diversimode. Nam si accipiatur potentia communiter, secundum quod se habet ad posse agere vel pati quodcumque, sic corruptibile secundum potentiam dicetur, incorruptibile secundum impotentiam.
Si autem dicatur potentia secundum quod non est posse aliquid deterius, sic e converso, incorruptibile dicetur secundum potentiam, corruptibile vero secundum impotentiam.
Cum autem ex his videretur concludendum quod corruptibile et incorruptibile differunt specie, concludit quod sunt diversa genere. Et hoc ideo, quia sicut forma et actus pertinent ad speciem, ita materia et potentia pertinent ad genus.
Unde sicut contrarietas quae est secundum formas et actus, facit differentiam secundum speciem, ita contrarietas quae est secundum potentiam, facit generis diversitatem.
Deinde cum dicit nunc autem excludit quorumdam falsam opinionem.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit eam. Secundo improbat, ibi, sed contrariorum etc..
Dicit ergo primo, quod probatio praemissa de corruptibili et incorruptibili est accepta ex ratione horum universalium nominum, secundum scilicet quod unum significat potentiam, et aliud impotentiam.
Sed sicut quibusdam videtur, non necesse est quod corruptibile et incorruptibile differant specie, sicut non est hoc necesse in albo et nigro. Convenit enim idem esse album et nigrum. Sed diversimode. Quia si illud quod dicitur album et nigrum sit aliquod universale, simul est album et nigrum quantum ad diversos. Sicut simul verum est dicere, quod homo est albus propter socratem et niger propter Platonem.
Si vero fuerit aliquid singularium, non erit simul album et nigrum. Sed tamen potest nunc esse album, postea nigrum, cum tamen album et nigrum sint contraria. Et hoc modo dicunt quidam, quod simul in eadem specie possunt esse quaedam corruptibilia et quaedam incorruptibilia.
Et idem singulariter quandoque corruptibile, et quandoque incorruptibile.
Deinde cum dicit sed contrariorum excludit praedictam opinionem; dicens, quod contrariorum quaedam sunt in his de quibus dicuntur secundum accidens, sicut album et nigrum homini, de quibus nunc dictum est: et alia multa sunt huiusmodi contraria, in quibus locum habet quod dictum est, scilicet quod possunt simul esse in eadem specie, et successive in eodem singulari. Sed quaedam contraria sunt, de quibus hoc est impossibile; de quorum numero sunt corruptibile et incorruptibile.
Non enim corruptibile inest secundum accidens alicui eorum de quibus praedicatur; quia quod est secundum accidens, contingit non inesse. Corruptibile autem ex necessitate inest his quibus inest.
At si hoc non sit verum, sequeretur, quod unum et idem sit quandoque corruptibile et quandoque incorruptibile: quod est impossibile secundum naturam. (licet per hoc non excludatur, quin virtus divina possit aliqua corruptibilia secundum suam naturam, incorruptibiliter conservare)p
Sic igitur necesse est, cum corruptibile non praedicetur secundum accidens, quod aut significet substantiam eius de quo praedicatur, aut aliquid quod est in substantia. Est enim unumquodque corruptibile per materiam, quae est de substantia rei. Et similis ratio est de incorruptibili; quia utrumque ex necessitate inest.
Sic igitur patet, quod corruptibile et incorruptibile opponuntur sicut secundum se praedicata; quae scilicet praedicantur de aliquo inquantum huiusmodi, secundum quod tale, et primo.
Et ex hoc sequitur ex necessitate, quod corruptibile et incorruptibile sint genere diversa. Manifestum est enim quod contraria quae sunt in uno genere, non sunt de substantia illius generis. Non enim rationale et irrationale sunt de substantia animalis. Sed animal est potentia utrumque. Quodcumque autem genus accipiatur, oportet quod corruptibile et incorruptibile sint de intellectu eius. Unde impossibile est quod communicent in aliquo genere. Et hoc rationabiliter accidit.
Nam corruptibilium et incorruptibilium non potest esse materia una. Genus autem, physice loquendo, a materia sumitur. Unde supra dictum est, quod ea quae non communicant in materia, sunt genere diversa.
Logice autem loquendo, nihil prohibet quod conveniant in genere, inquantum conveniunt in una communi ratione, vel substantiae, vel qualitatis, vel alicuius huiusmodi.
Deinde cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod non possunt esse species separatae, sicut Platonici posuerunt. Ponunt enim duos homines, unum sensibilem qui est corruptibilis, et unum separatum qui est incorruptibilis, quem dicunt speciem vel ideam hominis. Species autem sive ideae dicuntur esse eadem specie, secundum Platonicos, cum singularibus. Et nomen speciei non aequivoce praedicatur de specie et de singulari, cum tamen incorruptibile et corruptibile etiam genere differant. Et ea quae sunt diversa genere plus distant, quam quae differunt specie.
Attendendum est autem, quod licet philosophus ostenderit, quod quaedam contraria non faciunt differre specie, et quaedam faciunt differre etiam genere; tamen omnia contraria aliquo modo faciunt differre specie, si fiat comparatio contrariorum ad aliquod determinatum genus.
Nam album et nigrum, licet non faciant differre specie in genere animalis, faciunt tamen differre specie in genere coloris. Et masculinum et femininum faciunt differre specie in genere sexus. Et animatum et inanimatum, licet faciant differre genere quantum ad infimas species, tamen quantum ad genus quod per se dividitur in animatum et inanimatum, faciunt differre specie tantum. Nam omnes differentiae generis sunt constitutivae specierum quarumdam, licet illae species possint genere esse diversa.
Corruptibile autem et incorruptibile dividunt per se ens: quia corruptibile est quod potest non esse, incorruptibile autem quod non potest non esse. Unde, cum ens non sit genus, non mirum si corruptibile et incorruptibile non conveniant in aliquo uno genere. Et haec de decimo libro.