DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria scabellum.
Scabellum, de quo dicitur in Psalmo xcviii, 5 : Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Dicitur a scandendo proprie quod apponitur ad ascensum lecti: ab aliis autem dicitur suppedaneum, eo quod sub pedibus sit. Scabellum Christus, quod fecit quasi quemdam gradum ad Mariae dignitatem manifestandam, ut supra dictum est de solio.
Vel, Scabellum crux, cui pedes Domini confixi steterunt litteraliter. Hoc quasi adorat et veneratur, et qui crucem Dominicam glorificat, et qui ad exemplum Christi paenitentiam suam reverenter
exsequitur, ut paenitentiae Christi particeps efficiatur.
Vel, Scabellum istud in quo pedes Domini steterunt, gloriosa Virgo dignissima omni laude, reverentia, et honore, quae tria signantur in verbo adorandi. Sicut enim Christi divinitas designatur per caput, unde, I ad Corinth. XI, 3 : Caput Christi, Deus : sic et ejus humanitas in qua venit ad nos, sicut pedibus ambulatur, designatur per pedes. Unde Pater promittit Filio : Ponam inimicos tuos scabellum pedum iuorum . Hoc scabellum ad litteram adoraverunt tres magi , adorantes Filium sedentem in gremio matris suae.
Item, In scabello quiescunt pedes. Et Christus Deus et homo requievit in utero virginali sine motu et strepitu contrario. De hoc scabello potest exponi illud
Exodi, XXIV, 20 : Sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum cum serenum est. (De scabello aureo habuisti supra titulo de solio , quod potest congrue hic adaptari.)