REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Quatuor argumenta Goffredi (suadentis nullum habitum ponendum in voluntate propter actus) solvuntur per optimam doctrinam.
Deinde arguit Goffredus sic, quod in voluntate nullus est habitus propter actum, quia ad illum actum, qui necessario et quasi naturaliter sequitur actum alterius potentiae, non requiritur habitus ; sed actus voluntatis sequitur necessario actum intellectus, et quasi naturaliter ; ergo, etc. Major patet, quia ad ea quae necessario insunt, non indigemus habitibus, 2. Ethicorum, cap. 4. Minor probatur, quia sicut actus appetitus sensitivi sequitur naturaliter et necessario actum sensus apprehensivum, quia non habet appetitus sensitivus aliquid unde impediatur, quin feratur concorditer in apprehensum per sensum, ut conveniens, ita actus voluntatis necessario et inseparabiliter sequitur actum intellectus, quia non habet voluntas unde impediatur a tali actu. Quia si dicatur quod in voluntate est impedimentum a fomite peccati, et pro corpore corrupto aggravante, saltem in homine existente in puris naturalibus, actus voluntatis necessario sequitur actum intellectus, cum in illo non sit impedimentum. Et cum voluntas hominis existentis in puris naturalibus sit magis,vel saltem non minus libera quam modo est, non erit de ratione libertatis voluntatis quod non moveatur necessario ad actum suum ; tum quia si actus voluntatis non necessario sequitur actum intellectus, tunc Deus posset videri ab intellectu clare, et non diligi a voluntate, quod falsum est ; tum quia voluntas non potest aliter eligere, nisi quia intellectus potest aliter sententiare, quod non esset, nisi actus voluntatis necessario sequitur actum intellectus.
Secundo sic, quod non sit habitus in voluntate fruentis, quia secundum Philosophum, 2. Ethicorum, cap. 11. Fines sunt in agibilibus, sicut principia in demonstrabilibus. Sed propter actum speculandi prima principia non indiget intellectus habitu, quia statim assentit intellectus apprehensis terminis, sicut si considerasset ea centum annis ; ergo similiter ad fruendum ultimo fine non indiget voluntas habitu.
Tertio sic, ad illum actum, qui non est principaliter intentus, sed consequens operationem principaliter intentam, non oportet ponere habitum ; fruitio est hujusmodi ; ergo, etc. Major patet ; minor probatur, tum quia fruitio importat quietationem satiantem et laetitiam. Unde Augustinus 12. de Trinit. cap. Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit ; ergo importat quietationem. Unde Psalmista, Psalm. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Idem Psalmista Psal. 15. Adimplebis me laetitia cum vullu
tuo ; ergo dicit laetitiam sive delectationem. Istae autem passiones consequuntur operationem beatificam principaliter intentam ; ergo, etc. Tum, quia actus amoris tendit in alium actum, nam amicorum idem est velle et idem nolle ; ideo aliquis diligit alium, ut idem sapiant, et idem agant vel operentur ; actus autem intellectus non sic tendit in aliam operationem, sed est ultimus simpliciter, et per consequens beatificus, et principaliter intentus. Fruitio autem, seu amor, cum sit propter aliud, ideo operatio est non principaliter intenta ; tum quia actus quicumque mediante virtute in appetitu, est effectivus, quia omnis habitus in appetitu est electivus, 4. Ethicorum, cap. 9. Sed omnis habi tus electivus est propter alterum, quia electio est eorum, quae sunt ad finem ; sed amare est hujusmodi actus ; ergo est propter aliud, et per consequens non principaliter intentus ; sed intellectio et contemplatio est finis omnium bonarum operationum vel actionum, et requies sempiterna ; contemplatio autem pertinet ad superiorem rationis portionem ; ergo, etc.
Quarto arguit specialiter, quod anima Christi non indiget habitu propter fuitionem, quia ex unione naturae ad Verbum sufficienter elevatur natura assumpta ; sed non potest natura elevari, nisi eleventur potentiae ad operationem ; ergo, etc. aliter enim filius Dei potuisset assumpsisse naturam irrationabilem, vel rationalem peccato subjectam, et per consequens Christus posset damnari.
Ad primum, dicitur quod major est falsa, quia secundum Goffredum virtutes morales sunt in appetitu sensitivo, qui tamen naturaliter sequitur, ut dicit, actum apprehensum sensus ; ergo licet actus voluntatis necessario sequeretur actum intellectus, tamen adhuc esset necessarius habitus in voluntate, ut potentiae sint perfecte in actibus primis.
Sed contra hoc dicit Goffredus, quod non valet, quia in appetitu sensitivo ponuntur virtutes propter rebellionem ad rationem ; voluntas autem non est sic rebellis ; ideo non requiritur habitus in voluntate, licet in appetitu sensitivo requiratur.
Contra primo, quia sicut rebellio est in appetitu sensitivo, ita in voluntate est difficultas ad bonum, et ideo sicut habitus requiritur in appetitu sensitivo, sic in voluntate. Vel dato quod in solo appetitu sensitivo, adhuc est falsa major universaliter sumpta ; sed si sumatur quod ad illum actum non requiritur habitus, qui necessario sequitur, etc. maxime quando est a potentia rebelli, tunc dicit quod in potentia non determinata non requiritur habitus. Unde grave nullo habitu indiget, ut deorsum moveatur, nec ignis ut sursum, quia nunquam assuescit decies millies projectus, 2. Ethicorum, cap. Unde in appetitu sensitivo non est determinatio totalis ad alteram partem, sed indeterminatio, et ideo ponitur ibi habitus, ut melius et facilius moveatur secundum dictamen rationis. A simili, cum potentia volitiva non sit determinata ad hoc vel illud, et licet inclinationem majorem haberet ad hoc quod sequeretur actum intellectus, requiritur habitus ad magis inclinandum, et promptius et melius ; de se enim non potest dici ita determinata ad unum, sicut grave deorsum; sic igitur falsa est major quocumque modo sumpta. Ad minorem posset dici quod falsa est, quia actus voluntatis non necessario sequitur actum intellectus.
Ad secundum, dicitur quod propositio Philosophi debet intelligi de principio primo in speculabilibus, et fine ultimo in universali in agibilibus ; et tunc concedo, quia sicut non indigemus ad cognoscendum principium primum universale simplex vel incomplexum, sic nec ad diligendum finem in universali, scilicet ipsum bonum ; tamen sicut intellectus indiget habitu gloriae ad videndum primum principium, ut est in se, clare et perfecte, sic indiget voluntas habitu charitatis ad perfecte fruendum eo in speciali et clare viso.
Ad tertium, dicendum quod fruitio dicitur proprie operatio principaliter intenta, non propter aliud, quia secundum Augustinum lib. 1. de doct. Christ. cap. 4. frui est amore inhaerere alicui propter se. Si vero quandoque extendatur nomen fruitionis ad delectationem sequentem, tunc est aequivocum.
Sed cum dictur quod actus amoris est propter aliud, dico quod falsum est, imo amicus primo et per se vult amico bonum ; quod autem concorditer idem operantur et. sentiunt, et hujusmodi, hoc est ex consequenti reflectendo ad amorem ; unde amor non ordinatur ad aliam quancumque operationem, sive intenorem, sive exteriorem. Amor, dico, perfectus per modum finis, sic quod aliquid aliud sit finis amoris, scilicet per modum efficientis et imperantis, et hoc est nobilitatis in amore. Ex quo etiam patet quod scientia non dicitur proprie practica, quia actio intellectus ordinatur, ut ad finem ad opus extrinsecum, cum multo nobilior sit intellectio, vel speculatio quam quodcumque opus extrinsecum ; sed magis dicitur scientia practica, quia ordinatur speculatio ad regulandum voluntatem, ut recte velit.
Ad aliud, quod non omnis actus voluntatis est electivus, sed solum ille, qui est circa ea quae sunt ad finem, loquendo proprie de electione ; sed loquendo stricte, sic voluntas dicitur esse ipsius finis. Sicut enim respectu principiorum habitus dicitur intellectus positive tendens, sic respectu finis, actus vel habitus potest dici voluntas, et respectu finis bene est habitus, ut sit perfectior, sicut principiorum bene est aliquis habitus, qui dicitur intellectus. Non ergo est verum quod omnis actus elicitus a voluntate, mediante habitu sit proprie electivus, quia dicere hoc quod tantum eorum quae sunt ad finem, sit habitus, et non respectu finis, est petere ; hoc enim quaerit quaestio. Philosophus tamen non posuit in appetitu habitum nisi electivum, quia respectu finis ultimi, non posuit amicitiam virtutem, ut patet 8. Ethicorum, sed potius quamdam complacentiam ; nos autem ponimus habitum charitatis et amicitiae in voluntate respectu Dei, et principalius quam respectu eorum quae sunt ad finem, ut proximorum.
Ad Augustinum, dico quod per contemplationem non solum intelligit actum intellectus, sed voluntatis, ut patet 13. de Trinit. ubi ponit contemplationem in superiori parte rationis, quae comprehendit intellectum et voluntatem, ut patet ibi, et parum valeret contemplari Deum, nisi contemplando diligeretur.
Ad quartum dicendum quod ex illa unione non elevatur, non quia decet quod talis sit beatus, sed non ex necessitate absoluta. Unde concedo quod Deus de potentia absoluta posset assumere naturam irrationalem, et etiam naturam rationalem peccabilem, non tamen oportet quod peccaret, quia confirmata esset per gratiam et gloriam, sicut Angelus beatus non potest modo peccare, sed amota gratia et gloria, et remanente natura. Igitur sicut et Angelus, ita et natura humana Christi posset peccare de potentia absoluta, si sibi derelinquitur, nec sequitur conveniens, quia illi defectus non convenirent Deo, puta peccare, damnari, et hujusmodi, nisi ratione naturae assumptae, sicut pati, mori, quae nunc dicuntur de Deo tantum ratione naturae humanae, et sic de aliis.
Et sic finis disputationis in aula.