In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Post haec vidi quatuor Angelos, " id est, quatuor daemones. Diabolus enim dicitur hic Angelus, missus et a Deo ad probationem bonorum, et a principe diabolo ad subversionem cunctorum. i Nota : Sicut dicit Haymo, Angeli stantes super quatuor partes terrae sunt daemones praepositi quatuor regnis principalibus, scilicet, Assyriorum, Medorum, Persarum, Graecorum, et Romanorum. Per quatuor ventos intelligitur quadruplex praedicatio ad convertendum terrenos. Una est recolendo beneficia gratiae, quae nobis continue oriuntur, et signantur per ventum Orientis. Alia est recolendo beneficia gloriae, quae dabuntur in futuro quae signantur per ventum Australem. Tertia est recolendo multiplicem lapsum peccati, et signatur per ventum Occidentis. Quarta est recolendo acerbitatem paenae et durationem ejus, et signatur per ventum Aquilonis.
Est ergo sensus talis: " Post haec vidi. " Illud post non notat diversitatem visionum, sed ordinem visorum juxta ostensionem Angeli, et narrationem Joannis. " Quatuor Angelos, " id est, quatuor daemones praepositos aliis: vel daemones universos, qui bene per quatuor signantur : quia numerus iste maxime divisibilis est, et ipsi intendunt facere divisionem. Vel, dicuntur quatuor, quia quatuor Evangelia annihilare intendunt.
" Stantes super quatuor angulos terrae, " id est, in quatuor principalibus regnis commorantes. Vel, " Super quatuor angulos terrae, " id est, super cupiditatem, et vanitatem, libidinem, et voluptatem. Vel, " Super quatuor angulos, " quia laborant ut ponant hominem in angulo, id est, in sordibus, vel in angulo duplicitatis.
" Tenentes quatuor ventos terrae, "id est, Praedicatores, qui quadruplicem praedicationem debent praedicare : peccata quae debemus fugere, bona quae debemus facere, paenas quas debemus timere, et gaudia quae debemus sperare vel appetere. Vel dicuntur quatuor, quia de fontibus Salvatoris, id est, de quatuor Evangeliis debent quidquid praedicant haurire. Genes, II, 10: Fluvius egrediebatur de loco voluptatis. Vel, quia debent habere quatuor virtutes. Vel, quia debent praedicare per quatuor climata mundi.
" Ne flarent super terram, "id est, terrenorum amatores qui peccant concupiscentia oculorum, " neque super mare, " id est, superbos qui peccant per superbiam vitae, " neque in ullam arborem, " id est, luxuriosos qui peccant per concupiscentiam carnis : et tales dicuntur arbores, quia trahunt humorem suum a terra, ut arbores.
" Et vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
Dicens. "
Supra ostendit tribulationem Ecclesiae quae erit tempore Antichristi, hic ostenditur consolatio Ecclesiae.
Et dividitur pars ista in tres. In prima ponitur consolatio gratiae in praesenti. Secundo, consolatio gratiae in futuro, ibi, v. 11: " Post haec vidi turbam magnam, etc. "Tertio, ostenditur via per
.quam venitur ad consolationem gloriae a consolatione gratiae, ibi, v. 13 : " Et respondit unus de senioribus. "
In prima parte dicuntur tria. Primo, videtur Christus hujus consolationis nuntius, ibi, " Et vidi alterum Angelum. " Secundo, auditur vox ipsius, ibidem, " Et clamavit voce magna. " Tertio, ponitur consolatio gratiae quae facta est ad clamorem ejus, ibi, v. 3 : " Nolite nocere. "