Hieronymus. Quia ante praemiserat: non veni pacem mittere, sed gladium, et dividere hominem adversus patrem et matrem et socrum, ne quis pietatem religioni auferret, subiecit, dicens qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Et in cantico legimus canticorum: ordinavit in me caritatem. Hic enim ordo in omni affectu necessarius est. Ama post deum, patrem aut matrem aut filios.
Si autem necessitas venerit ut amor parentum aut filiorum dei amori comparetur, et non possit utrumque salvari, odium in suos, pietas in deum est. Non ergo prohibuit amari patrem aut matrem; sed signanter addidit plusquam me. Hilarius in Matth.. Illi enim qui domesticas hominum caritates dilectioni eius praetulerint, futurorum bonorum indigni erunt hereditate. Chrysostomus in Matth.. Si autem Paulus iubet per omnia parentibus obedire, non mireris: in illis enim solum dicit obediendum quae non nocent pietati: etenim sanctum est omnem eis alium reddere honorem. Cum autem plus debito exegerint, non oportet assentire. Sunt autem haec veteri testamento consonantia: etenim illic eos qui idola colebant, non odio habere solum, sed et lapidare dominus iubet: et in deuteronomio dicitur: qui dixerit patri suo, et matri suae: nescio vos; et fratribus suis: ignoro illos; hi custodierunt eloquium tuum. Glossa. Videtur autem id in pluribus accidere ut parentes plus diligant filios, quam filii diligant eos: et ideo gradatim postquam suum amorem amori parentum esse praeponendum docuit, docet consequenter praeferendum esse filiorum amori, dicens et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Rabanus. Per quod signat illum divino consortio esse indignum qui consanguinitatis carnalem amorem praeponit spiritali amori dei.
Chrysostomus in Matth..
Deinde ut non moleste ferant illi, scilicet quibus amor dei praefertur, ad altiorem adducit sermonem. Anima enim nihil est familiarius alicui, sed tamen et hanc non simpliciter eam haberi odio iussit, sed ut eam quis tradat in occisiones et sanguines; ostendens quod non solum ad mortem oportet esse paratum, sed ad mortem violentam et reprobatissimam, scilicet mortem crucis; unde sequitur et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Nihil autem adhuc eis de propria dixerat passione; sed interim in his eos erudit ut sermonem de passione eius magis suscipiant.
Hilarius in Matth.. Vel qui christi sunt, crucifixerunt corpus suum cum vitiis et concupiscentiis; et indignus est christo qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, consurgimus, accipiens, dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus. Gregorius in evang..
Crux quippe a cruciatu dicitur: et duobus modis crucem domini baiulamus: cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt nonnulli qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem videntur ferre sed dominum non sequuntur: et ideo ait et sequitur me. Chrysostomus in Matth..
Quia vero praecepta haec quae iniunguntur, onerosa videbantur, ponit et utilitatem eorum maximam existentem, dicens qui invenit animam suam, perdet eam; quasi dicat: non solum haec quae praemisi, non nocent, sed maxime proderunt; contraria vero nocebunt. Et hoc ubique facit. Ab his enim quae homines concupiscunt inducit, sicut si dicat: propter quid non vis contemnere animam tuam? quia diligis eam? quocirca propter hoc contemne, et tunc ei maxime proderis.
Remigius. Anima autem in hoc loco non substantia est intelligenda, sed haec vita praesens; et est sensus: qui invenit animam suam, scilicet hanc praesentem vitam; idest, qui hanc lucem et eius dilectionem et voluptates ad hoc desiderat ut semper invenire possit, istam quam semper servare cupit, perdet, et animam suam aeternae damnationi praeparat. Rabanus.
Vel aliter. Qui salutem animae suae quaerit aeternam, eam perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Remigius. Idest, qui hanc temporalem lucem, et eius dilectiones et voluptates tempore persecutionis propter confessionem nominis mei contempserit, animae suae inveniet aeternam salutem. Hilarius in Matth.. Sic ergo proficit lucrum animae in mortem, et damnum in salutem: detrimento enim brevis vitae, fenus immortalitatis acquiritur.