Quia particulares scientiae quaedam eorum quae perscrutatione indigent praetermittunt, necesse fuit quamdam scientiam esse universalem et primam, quae perscrutetur ea, de quibus particulares scientiae non considerant. Huiusmodi autem videntur esse tam communia quae sequuntur ens commune (de quibus nulla scientia particularis considerat, cum non magis ad unam pertineant quam ad aliam, sed ad omnes communiter), quam etiam substantiae separatae, quae excedunt considerationem omnium particularium scientiarum.
Et ideo Aristoteles huiusmodi scientiam nobis tradens, postquam perscrutatus est de communibus, accedit ad tractandum specialiter de substantiis separatis, ad quarum cognitionem ordinantur non solum ea quae in hac scientia tractata sunt, sed etiam quae in aliis scientiis tractantur.
Et ideo ad manifestiorem considerationem de substantiis separatis habendam, primo sub quodam compendio recolligit ea quae dicta sunt tam in hoc libro, quam in libro physicorum, utilia ad cognitionem substantiarum separatarum. Secundo de ipsis substantiis separatis inquirit, circa medietatem sequentis libri, ibi, sed quoniam tres sunt substantiae.
Prima pars dividitur in duas. In prima recolligit ea quae praecedunt considerationem substantiae. In secunda recolligit ea quae ad considerationem substantiae pertinent, ibi (in principio sequentis libri), de substantia quidem theorica.
Tria autem praemiserat ante considerationem substantiae. Primo moverat dubitationes in tertio libro, quas in hoc primo recolligit.
Secundo determinaverat ea quae ad considerationem huius scientiae pertinent, in quarto libro, quae et hic secundo loco recolligit, ibi, quoniam autem philosophi scientia. Tertio determinat de ente imperfecto, scilicet de ente per accidens, et de motu, et infinito, et de quibus partim determinaverat in secundo et sexto huius, partim in tertio physicorum.
Et de his in tertio loco hic recolligit, ibi, quoniam autem simpliciter ens etc..
Prima pars dividitur in duas. Primo movet dubitationem circa considerationem huius scientiae. In secunda circa res, de quibus in hac scientia determinatur, ibi, adhuc unum oportet poni.
Circa primum duo facit. Primo inquirit quomodo sit consideratio huius scientiae circa principia et substantias. Secundo circa quae principia, et circa quas substantias, ibi, sed nec circa dicta a physicis.
Circa primum duo facit. Primo dubitationes movet de consideratione huius scientiae circa principia. Secundo de consideratione huius scientiae circa substantias, ibi, adhuc utrum omnium substantiarum.
Circa primum tria facit. Primo supponit considerationem huius scientiae esse circa principia, dicens, quod manifestum est ex primo libro, in quo disputavit contra ea quae alii philosophi dixerunt de primis rerum principiis, quod sapientia est scientia quaedam circa principia. Ostensum est enim in prooemio istius libri, quod sapientia considerat causas altissimas et maxime universales, et est nobilissima scientiarum.
Secundo ibi, dubitabit autem movet quaestionem de consideratione huius scientiae quae sapientia dicitur, circa principia rerum; dicens quod aliquis potest dubitare, utrum oporteat sapientiam quae considerat principia, esse unam scientiam aut multas.
Et si dicatur quod est una, videtur hoc esse in contrarium, quia plura, de quibus consideratur in una scientia, sunt contraria, eo quod unum contrariorum est ratio ad cognoscendum alterum, propter hoc videntur sub una arte cadere. Sed principia rerum, cum sint plura, non sunt contraria, alioquin non possent convenire in uno principiato. Sapientia ergo quae est de principiis, non videtur esse una scientia.
Si vero dicatur quod non est una, sed plures, non est eas assignare.
Est autem veritas quod sapientia est una scientia, quae tamen considerat plura principia, inquantum reducuntur ad unum genus, quia et hac ratione contraria sub una scientia cadunt, inquantum sunt unius generis.
Tertio ibi, adhuc speculari movet dubitationem de consideratione huius scientiae circa principia demonstrationis; dicens, quod adhuc dubitabile est, utrum speculari principia demonstrativa, ut, omne totum est maius sua parte, et similia, sit unius scientiae, aut plurium. Et si dicatur quod unius, videtur difficile assignare, quare magis sit istius scientiae quam alicuius alterius, cum omnes scientiae communiter eis utantur. Si autem detur quod sit plurium scientiarum, videbitur difficile assignare plures scientias tales.
Est autem veritas, quod una scientia principaliter considerat ista principia, ad quam consideratio pertinet communium, qui sunt termini illorum principiorum, sicut ens et non ens, totum et pars, et alia huiusmodi; et ab ea aliae scientiae huiusmodi principia accipiunt.
Deinde cum dicit adhuc utrum movet dubitationes de consideratione huius scientiae circa substantias.
Et quaerit duo. Primo utrum haec scientia consideret de omnibus substantiis, aut non.
Et si detur quod non, difficile est assignare de quibus substantiis consideret, et de quibus non. Et si detur quod de omnibus consideret, cum sit una, remanet dubium, quomodo eadem scientia possit esse de pluribus, cum una scientia sit unius.
Et veritas est, quod haec scientia est de omnibus substantiis, licet de quibusdam principalius, scilicet de substantiis separatis, inquantum omnes conveniunt in uno genere, quod est ens per se.
Secundo ibi, adhuc quaerit utrum demonstratio sit solum circa substantias, aut etiam circa accidentia.
Si enim demonstratio proprie esset circa accidentia, quia ad demonstrationem pertinet concludere per se accidentia de substantiis, non erit demonstratio circa substantias.
Sed si dicatur, quod alia demonstrativa scientia est substantiarum, et alia accidentium per se, quaerendum restat quae sit utraque earum, et si utraque earum sit digna nomine sapientiae. Quia ex una parte videtur quod illa quae circa accidentia sit sapientia, quia demonstratio proprie est accidentium, et demonstrativa scientia certissima est. Et sic videtur quod sapientia sit demonstrativa quae est circa accidentia.
Ex alia parte videtur quod sit circa substantias; quia cum substantia sit prima in entibus, scientia quae est circa substantias videtur esse prima.
Est autem veritas quod sapientia substantias et accidentia considerat, inquantum conveniunt in ente, quod est eius subiectum; sed substantias principaliter, sicut per se prima entia, et de his accidentia demonstrat.
Deinde cum dicit sed non movet quaestiones magis speciales de consideratione huius scientiae.
Et primo circa quas substantias sit consideratio huius scientiae. Secundo circa quae principia, ibi, dubitabit autem utique.
Circa primum movet quatuor quaestiones.
Et prima quaestio pertinet ad causas substantiarum sensibilium; dicens, quod non videtur ponendum hanc scientiam quam quaerimus, circa quatuor genera causarum, de quibus dictum est in libro physicorum; quia maxime videretur esse circa causam finalem, quae est potissima inter alias. Sed non videtur esse haec scientia circa id cuius gratia, idest circa causam finalem: quia finis habet rationem boni.
Bonum autem consistit in operationibus, et in his quae sunt in motu. Unde in immobilibus, sicut in mathematicis, nihil demonstratur per causam finalem. Et manifestum est quod finis est quod primum movet.
Movet enim efficientem. Primum autem movens non videtur esse in rebus immobilibus.
Est autem veritas, quod haec scientia considerat dicta genera causarum, et praecipue causam formalem et finalem.
Et ulterius finis qui est primum movens, est omnino immobile, ut infra ostendetur.
Secundo ibi, totaliter autem movet quaestionem de consideratione substantiarum sensibilium; et quaerit, utrum haec scientia sit circa substantias sensibiles, aut non. Si enim sit circa substantias sensibiles, non videtur differre a scientia naturali: si autem circa alias substantias, difficile est assignare circa quas alias. Aut enim est circa species, idest circa ideas, quas Platonici posuerunt; aut est circa mathematica, quae etiam quidam posuerunt esse media inter ideas et substantias sensibiles, sicut sunt superficies, et lineae, et figurae, et alia huiusmodi. Sed manifestum est per superiores libros, quod species non sunt, idest ideae separatae, et de mathematicis statim quaeretur.
Est autem veritas huius quaestionis, quod ista scientia determinat de substantiis sensibilibus, inquantum sunt substantiae, non inquantum sunt sensibiles et mobiles. Hoc enim proprie pertinet ad naturalem. Sed propria consideratio huius scientiae est de substantiis, quae non sunt ideae, nec mathematica separata, sed primi motores, ut infra patebit.
Tertio ibi, attamen dubitationem movet tertiam dubitationem ex incidenti.
Quia enim dixerat manifestum esse quod non sunt species separatae, movet dubitationem de mathematicis, utrum sint separatae.
Et ostendit primo quod non: quia si aliquis ponat species separatas, et mathematica separata praeter substantias sensibiles, quare non est ita in omnibus quae habent species, sicut in mathematicis? ut sicut mathematica ponitur media inter species et sensibilia, quasi quaedam tertia entia praeter species et particularia quae sunt hic, ut linea mathematica praeter speciem lineae et lineam sensibilem, ita poneretur tertius homo, et tertius equus praeter auton, idest per se hominem, et per se equum, quae appellabant Platonici ideas, et equum et hominem singulares.
Sed in his Platonici media non ponebant, sed solum in mathematicis.
Postea vero cum dicit si autem obiicit in contrarium: quia si non sunt mathematica separata, difficile est assignare circa quae mathematicae scientiae negocientur.
Non enim negociari videntur circa sensibilia inquantum huiusmodi; quia in istis sensibilibus non sunt tales lineae et tales circuli, quales scientiae mathematicae quaerunt. Unde videtur necesse ponere quasdam lineas et quosdam circulos separatos.
Est autem veritas, quod mathematica non sunt separata a sensibilibus secundum se, sed solum secundum rationem, ut supra ostensum est in sexto, et infra declarabitur.
Et quia hanc dubitationem ex incidenti interposuerat de separatione mathematicorum ea occasione, quia dixerat manifestum esse, quod species non sunt separatae: consequenter cum dicit, neque etiam circa mathematica, redit ad quaestionem principalem, qua quaerebatur circa quas substantias sit ista scientia. Et cum ostenderit quod non sit circa species, quia species non sunt separatae, nunc ostendit eadem ratione, quod non est circa mathematica, quia nec ipsa sunt separata, scilicet secundum esse. Sed non videtur esse circa sensibiles substantias, cum sint corruptibiles et in motu existentes.
Est autem veritas huius quaestionis, quae supra posita est.
Quartam dubitationem ponit ibi, totaliter autem et quaerit cuius scientiae sit dubitare de materia mathematicarum scientiarum, idest inquirere de quibus mathematicae considerent.
Non enim hoc est scientiae naturalis, propter hoc quod totum negocium naturalis philosophiae est circa ea, quae habent in seipsis principium motus et quietis, quae naturalia dicuntur. Unde de hac dubitatione se non intromittit. Similiter etiam consideratio huius dubitationis non videtur pertinere ad illam scientiam, quae intendit de demonstratione et scientia mathematicorum, quae dicitur mathematica scientia; quia huiusmodi scientia praesupponit huiusmodi materiam, sive huiusmodi subiectum; et circa ipsum aliqua inquirit.
Unde relinquitur quod ad hanc philosophiam pertineat considerare, de quo tractant scientiae mathematicae.
Deinde cum dicit dubitabit autem inquirit circa qualia principia sit consideratio huius scientiae.
Et circa hoc movet tres quaestiones. Primo enim quaerit, utrum haec scientia sit circa principia, quae a quibusdam elementa dicuntur. Quod videtur ex hoc, quod omnes ponunt huiusmodi principia esse inexistentia, idest intrinseca composito. Et ita oportet ad cognitionem compositorum, quod ipsa cognoscantur. Sed ex alia ratione videtur, quod ista scientia sit magis universalium, quia omnis ratio et omnis scientia videtur esse universalium et non extremorum, idest particularium, ad quae divisio communium terminatur: et sic videtur, quod ista scientia maxime sit priorum generum.
Et veritas est, quod haec scientia praecipue considerat communia; non tamen quod communia sint principia, sicut Platonici posuerunt. Considerat autem et principia intrinseca rerum, sicut materiam et formam.
Secundo ibi, haec autem movet secundam dubitationem. Videtur enim ex una parte, quod unum et ens sint principia et genera, quia haec maxime videntur continere omnia suo ambitu communitatis.
Et maxime videntur esse principia, quia sunt prima naturaliter, quia eis interemptis interimuntur alia. Omnia enim sunt ens et unum: unde si auferatur unum et ens, omnia alia auferuntur; sed non convertitur.
Et sic videntur esse prima naturaliter, cum prius naturaliter dicatur a quo non convertitur consequentia essendi.
Ex alia parte videtur, quod unum et ens non sint genera, et per consequens nec principia, si genera sunt principia.
Nulla enim differentia participat actu genus; quia differentia sumitur a forma, genus autem a materia. Sicut rationale a natura intellectiva, animal a natura sensitiva.
Forma autem non includitur in essentia materiae actu, sed materia est in potentia ad ipsam. Et similiter differentia non pertinet ad naturam generis, sed genus habet differentiam potestate. Et propter hoc differentia non participat genus; quia cum dico rationale, significo aliquid habens rationem.
Nec est de intellectu rationalis quod sit animal. Illud autem participatur, quod est de intellectu participantis. Et propter hoc dicitur, quod differentia non participat genus. Nulla autem posset differentia sumi, de cuius intellectu non esset unum et ens. Unde unum et ens non possunt habere aliquas differentias. Et ita non possunt esse genera, cum omne genus habeat differentias.
Est autem veritas, quod unum et ens non sunt genera, sed sunt omnibus communia analogice.
Tertiam quaestionem ponit ibi, adhuc autem et est dubitatio, utrum principia sint magis genera quam species. Et primo ostendit quod species magis sint principia quam genera; quia quod est simplicius, est magis principium. Sed species videntur esse simpliciores.
Sunt enim indivisibilia, ad quae terminatur divisio generis formalis. Sed genera in plura et differentia specie dividuntur: ergo magis videntur principia esse species quam genera. Sed ex ea parte qua genera constituunt species, et non e converso, videntur genera esse magis principia.
Hoc enim est de ratione principii, quod eo remoto alia removentur.
Est autem veritas quod universalia sunt principia, scilicet in cognoscendo; et sic genera magis sunt principia, quia simpliciora. Et quod dividantur in plura quam species, hoc est, quia continent plura in potentia. Sed species continent plura in actu. Unde sunt magis divisibiles per modum resolutionis compositi in simplicia.