In praecedenti Psalmo Psalmista petivit orando liberari ab inimicis; hic autem liberatus gratias agit. Et primo gratias agit de beneficio liberationis.
Secundo prorumpit in laudem liberatoris, ibi, caeli enarrant gloriam dei. Titulus. In finem puero domini David. Et locutus est verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saulis. Et Psalmus iste de verbo ad verbum habetur 2 Reg. 22. Et historia est, quia 1 Reg. 19, legitur quomodo Saul quaerebat eum occidere: et eo mortuo 2 Reg. 2: iterum Abner et filius ejus fuit contra eum. Tandem victoriam habuit David contra eos. Et ideo fecit hunc Psalmum. Et Hieronymus dicit idem. Et quia per David significatur christus, omnia ista referri possunt ad christum, vel secundum caput, vel secundum corpus, scilicet ecclesiam quia liberata est a Saule, idest morte: Saul enim interpretatur petitio, quia ad petitionem populi datus fuit, immo potius extortus. Unde non fuit datus ad permanendum.
Sic christus primo sustinet mortem, postea remanet quietus, secundum Glossam. Liberatur etiam ab inimicis omnibus, Judaeis et Daemonibus, et quantum ad corpus suum, idest ecclesiam. Dividitur autem ista pars in tres. In prima in generali commemorat beneficium liberationis. In secunda ostendit potentiam liberantis, ibi, commota est. In tertia modum liberationis, ibi, misit de summo etc.. Circa primum duo facit. Primo commemorat affectum quem concepit ex beneficio praedicto. In secundo ostendit effectum inde sequentem, ibi, laudans.
Duplex affectus surrexit in eo ex hujusmodi beneficio; scilicet amoris et spei. Et primo ponit primum.
Secundo secundum, ibi, deus meus. Primo ponit affectum amoris ad deum. Secundo rationem ejus, ibi, fortitudo. Dicit ergo: o domine qui me liberasti, ego semper, diligam te, quia in te manebo: jo. 15: manete in dilectione: ro. 8: certus sum, quia neque vita neque mors, neque Angeli, neque creatura alia poterit nos separare a caritate christi. Diligere enim est rationabilium, amare generale est: judic. 5: qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilant. Ratio autem dilectionis alicujus est propter proprium bonum. Unde quando quis reputat bonum suum dependere ab aliquo, haec est ratio quare diligat eum. David reputabat totum bonum suum a deo; unde dicit, diligam te, quia tu es fortitudo mea. Fortitudo habet firmare animum, ne quis recedat a bono propter difficultates imminentes. Quomodo autem sit ejus fortitudo, ostendit. Homo indiget fortitudine ad duo. Primo in bonis, ut stabiliatur in eis: et ideo dicit, dominus firmamentum, idest firmum fundamentum: 2 Reg. 22: dominus petra mea: Matth. 7: omnis qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram. Item in malis: et hoc ad duo. Uno modo antequam adveniat, ut fugiat: unde dicit, refugium meum: Prov. 14: turris fortissima nomen domini: Psal. 103: petra refugium herinaciis. Alio modo, postquam evenerint, ut liberet; unde dicit, et liberator meus.