Deinde cum dicit quare multi manifestat quod dixerat, per duo signa.
Quorum primum sumitur secundum dictum, in quo multi antiquorum naturalium conveniunt: qui dicunt talis saporis esse aquam, per qualem terram transeat; et hoc manifestum est maxime in salsis aquis, non quidem ipsius maris, quia hoc habet aliam causam, ut in libro meteororum ostensum est; sed quia aquae quorumdam fontium sunt salsae, propter hoc quod transeunt per similem terram.
Nec hoc debet videri mirum; quia sal est quaedam species terrae, sicut et alumen vel sulphur.
Unde et quidam montes inveniuntur de sale: hoc etiam apparet in aquis colatis per cinerem, quae habent amarum saporem, sicut cinis, per quem colantur. Inveniuntur quoque fontes diversorum saporum propter diversas terras per quas transeunt.