In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et vidi alterum Angelum, " id est, Christum qui bene vocatur Angelus, quia nova vitae gaudia mundo nuntiavit: " Alterum, " id est, valde a praedictis diversum. Priores enim venerant ad nocendum, iste ad salvandum. Joan. iii, 17 : Non misit Deus Filius suum in mundum, ut judicetmundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
" Ascendentem ab ortu solis, " scilicet, in nativitate, quae ortui solis comparatur. Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum, etc. Ortus enim solis hujus inchoavit diem gratiae.
Hic quaeritur, Quomodo dicitur ascendere iste sol, vel Angelus? Responsio. Ascendere dicitur respectu nostrae nativitatis, quae descensus dicitur propter gravitatem culpae originalis. II Regum, , 14 : Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram. Vel, dicitur ascendere secundum. Haymonem, quia tertia die resurrexit, et sua resurrectione totum mundum illuminavit, scilicet, per fidem resurrectionis. Psal. lxvii, 5 : Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi.
Vel, " Ascendentem ab ortu solis. " Glossa, a Patre. Contra : Psal. xvii, lO: Inclinavit caelos et descendit. Responsio. Dicitur ascendere Christus : quia a Patre veniens, supra carnem quam assumpsit, ut Dominus fuit. Isa. XIX, 1 : Dominus ascendet super nubem levem. Vel, " Ascendit " a Resurrectione in nominis exaltatione, vel etiam in Ascensione. Secundum hunc ascensum praecessit descensus humilitatis. Ad Ephes. IV, 10: Qui descendit, ipse est et qui ascendit, etc.
" Habentem signum Dei vivi, " id est, potestatem faciendi miracula, et dimittendi peccata, quod erat signum Dei vivi, quia utrumque solius Dei est. Matth. IX, 6 : Ut sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Vel, " Signum Dei vivi, " id est, immunitatem peccati, quod est signum Dei. Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate.
" Et clamavit voce magna quatuor Angelis. " Glossa : " Clamare Dei est facere. " Clamavit autem, cum magnae auctoritatis imperio daemones refraenando. Unde de eo dicitur, Amos, III, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ?" Quibus datum est, " id est, permis-
sum, "nocere terrae, " id est, avaris, vel terrena amantibus, " et mari, " id est, superbis luxuriosis, vel etiam malis omnibus. Mare enim habet proprietates septem criminalium peccatorum : tumet, per quod signat superbos : livet, per quod invidos : fervet, per quod iracundos : absorbet, per quod avaros : stat, per quod acediosos : spumat, per quod luxuriosos : mergit, per quod gulosos signat.
" Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, "
Hic ponitur consolatio gratiae in praesenti.
Et dicuntur tria. Primo, prohibentur illi Angeli ne noceant. Secundo, determinatur tempus quo a nocumento abstinere debeant, ibi, " Quoadusque signemus. " Tertio, dicit se intellexisse qui hoc signo signari debeant, ibi, v. 4 : "Et audivi numerum. "