Postquam movit quaestiones, hic incipit colligere ea quae pertinent ad considerationem huius scientiae; et dividitur in duas partes.
In prima ostendit de quibus haec scientia considerat. In secunda comparat hanc scientiam ad alias, ibi, omnis autem scientia.
Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet considerare de omnibus entibus. In secunda, quod ad hanc pertinet considerare de principiis demonstrativis, ibi, quoniam autem.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnium est reductio aliqualiter ad unum. Secundo ostendit quod de omnibus reductis ad unum est consideratio huius scientiae, ibi, quemadmodum autem.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necessarium est ad praesentem considerationem inquirere, utrum omnia reducantur aliqualiter ad unum; dicens, quod quia scientia philosophiae est de ente inquantum est ens, ita quod considerat de ente secundum universalem rationem entis, et non secundum rationem entis alicuius particularis; cum ens multipliciter et non uno modo dicatur, si ista multiplicitas esset pura aequivocatio, quae non diceretur secundum aliquid commune, non caderent omnia entia sub una scientia, quia non reducerentur aliquo modo ad unum genus. Oportet autem unam scientiam esse unius generis. Sed si ista multiplicitas habeat aliquod commune, omnia entia possunt esse sub una scientia. Unde ad quaestionem qua quaerebatur, utrum ista scientia sit una, cum sit de pluribus et diversis, necessarium est considerare, utrum omnia entia reducantur ad aliquid unum, vel non.
Videtur itaque ostendit quod omnia reducuntur ad aliquid unum.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quoddam quod poterat esse dubium, ibi, quoniam autem fiunt.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit quod omnium reductio est ad unum.
In secunda ostendit ad quod omnia reducantur, ibi, differt autem nihil.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnia entia reducuntur ad aliquod unum commune ens. Secundo, quod omnes contrarietates reducuntur ad unam contrarietatem, ibi, quoniam autem contraria omnia etc..
Dicit ergo primo, quod ens videtur dici modo praedicto, scilicet quod dicatur multipliciter secundum aliquid commune.
Quod manifestat per duo exempla, scilicet medicativum et salubre.
Utrumque enim eorum dicitur secundum diversos modos, tamen per reductionem ad aliquod unum. Medicativum enim aliquid dicitur multipliciter, secundum quod hoc refertur sic ad medicamentum, et id aliter. Et similiter salubre dicitur multipliciter secundum quod hoc refertur sic ad sanitatem, et id aliter. Utrobique tamen idem est ad quod fit reductio licet diversis modis. Sicut sermo dicitur medicans, eo quod est a scientia medicativa.
Cultellus autem dicitur medicativus, eo quod est utilis eidem scientiae sicut instrumentum.
Et similiter hoc dicitur salubre, quia est significativum sanitatis, sicut urina. Hoc autem, quia est factivum sanitatis, sicut potio medicinalis. Et similiter est in aliis quae hoc eodem modo dicuntur.
Manifestum est enim quod quae sic dicuntur, media sunt inter univoca et aequivoca. In univocis enim nomen unum praedicatur de diversis secundum rationem totaliter eamdem; sicut animal de equo et de bove dictum, significat substantiam animatam sensibilem. In aequivocis vero idem nomen praedicatur de diversis secundum rationem totaliter diversam. Sicut patet de hoc nomine, canis, prout dicitur de stella, et quadam specie animalis.
In his vero quae praedicto modo dicuntur, idem nomen de diversis praedicatur secundum rationem partim eamdem, partim diversam.
Diversam quidem quantum ad diversos modos relationis. Eamdem vero quantum ad id ad quod fit relatio. Esse enim significativum, et esse effectivum, diversum est. Sed sanitas una est. Et propter hoc huiusmodi dicuntur analoga, quia proportionantur ad unum. Et similiter est de multiplicitate entis. Nam ens simpliciter, dicitur id quod in se habet esse, scilicet substantia. Alia vero dicuntur entia, quia sunt huius quod per se est, vel passio, vel habitus, vel aliquid huiusmodi. Non enim qualitas dicitur ens, quia ipsa habeat esse, sed per eam substantia dicitur esse disposita.
Et similiter est de aliis accidentibus.
Et propter hoc dicit quod sunt entis. Et sic patet quod multiplicitas entis habet aliquid commune, ad quod fit reductio.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quod reductio omnium contrarietatum fit ad unam primam. Quia enim omnium entium fit reductio ad aliquid unum commune, contrarietates autem entium, quae sunt oppositae differentiae, per se consequuntur entia, necesse est quod contrarietates reducantur ad aliquam primam contrarietatem quaecumque sit illa; sive pluralitas et unum, sive similitudo et dissimilitudo, sive quaecumque aliae sint primae differentiae entis. Et huiusmodi contrarietates debent considerari in scientia quae determinat de entibus.
Deinde cum dicit differt autem ostendit quid sit illud commune ad quod fit reductio omnium entium; et dicit quod nihil differt utrum fiat reductio ad ens vel unum. Si enim dicatur quod ens et unum non sunt idem, sed differunt ratione secundum quod unum addit indivisibilitatem supra ens; tamen manifestum est quod adinvicem convertuntur; quia omne unum est aliqualiter ens, et omne ens est aliqualiter unum. Et sicut substantia est proprie et per se ens, ita proprie et per se unum.
Quomodo autem unum ad ens se habeat, supra dictum est in quarto et decimo.
Deinde cum dicit quoniam autem removet quamdam dubitationem; dicens, quod omnia contraria pertinent ad considerationem unius scientiae. Et huius ratio potissima videtur esse, quia in omnibus contrariis unum dicitur secundum privationem, quod cognoscitur ex suo opposito.
Remanet dubitatio quomodo contraria dicuntur secundum privationem inter quae est medium, cum in oppositis privative non sit medium.
Et ad hoc respondendum est quod in talibus contrariis, alterum contrariorum non ponitur privatio quasi tollens totam rationem alterius oppositi; sed quia est privatio ultimae speciei; inquantum scilicet tollit completam rationem totius speciei.
Sicut si aliquis dicitur iustus, eo quod est obediens legibus secundum habitum aliquem, non semper dicetur iniustus eo quod sit privatus tota ratione iustitiae, quod in nullo obediat legibus; sed quia persuasus est, ut in aliis deficiat ab obedientia legis. Et sic inest ei privatio iustitiae, inquantum deficit a perfecta ratione iustitiae.
Et propter hoc potest habere medium; quia non omnis qui caret iustitia, totaliter iustitia privatur, sed aliqua parte. Et hoc est medium quod diversificatur secundum magis et minus. Et similiter est in aliis contrariis.
Sed privatio visus dicitur in hoc, quod totaliter aliquis caret visu. Et ideo inter caecitatem et visionem non est medium.
Deinde cum dicit quemadmodum autem ostendit quod de omnibus entibus reductis ad unum, sit consideratio huius scientiae.
Et circa hoc tria facit. Primo exemplo geometriae ostendit, quod ad unam scientiam pertinet considerare omnia quae reducuntur ad ens; dicens quod sicut mathematica habet considerationem circa ea quae sunt ex ablatione, idest circa abstracta, quae quidem abstractio fit non ex hoc quod ponat ea de quibus considerat in rerum natura esse separata a sensibilibus, sed quia considerat ea absque consideratione sensibilium. Speculatur enim mathematica auferens a sua consideratione omnia sensibilia, sicut levitatem, gravitatem, duritiem, mollitiem, caliditatem et frigiditatem, et omnes alias sensibiles contrarietates, et derelinquit in sua consideratione solummodo quantum et continuum, sive sit continuum ad unam tantum dimensionem, ut linea, sive ad duas, ut superficies, sive ad tres, ut corpus; et considerat primo passiones horum inquantum sunt continua, et non secundum aliquid aliud. Non enim considerat passiones superficiei secundum quod est superficies lignea vel lapidea. Et similiter rationes eorum adinvicem. Considerando figuras etiam considerat accidentia quae existunt in figuris, et considerat mensurationes et incommensurationes quantitatum, ut patet in decimo euclidis, et rationes, idest proportiones earum, ut patet in quinto. Sed tamen de omnibus his est una scientia quae est geometria.
Et sicut est de mathematico, ita est de philosopho qui considerat ens, et praetermittit considerare omnia particularia entia, et considerat ea tantum quae pertinent ad ens commune; quae licet sint multa, tamen, de omnibus est una scientia, inquantum scilicet reducuntur omnia in unum, ut dictum est.
Secundo ibi, huic enim ostendit cuius scientiae sit praedicta considerare: dicens, quod considerare accidentia entis inquantum est ens, non est alterius scientiae, quam huius philosophiae. Si enim esset alterius, maxime videretur esse naturalis scientiae et dialecticae, quae videntur maxime inter scientias esse communes.
Naturalis quidem secundum opinionem antiquorum, qui non ponebant alias substantias, nisi sensibiles: sic enim sequeretur, quod ad naturalem pertineret considerare de omnibus substantiis, et per consequens de omnibus entibus, quae reducuntur ad substantiam. Dialectica autem videtur esse communis, et similiter sophistica, quia considerant quaedam accidentia entibus, scilicet intentiones, et rationes generis et speciei, et alia huiusmodi. Unde relinquitur quod philosophus consideret praedicta inquantum sunt accidentia entis.
Tertio ibi, quoniam autem ex dictis infert conclusionem principaliter intentam; dicens quod quia ens dicitur multipliciter secundum aliquid unum, et omnia contraria reducuntur ad primam contrarietatem entis, et talia sic reducta in unum possunt cadere sub una scientia, ut dictum est; per hoc solvitur dubitatio prius mota, utrum scilicet multorum differentium genere sit una scientia.