DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria cellula. Cellula, continens in se occultatum mel caeleste, Christum scilicet, qui dulcis est refectio Angelorum, quae videlicet mel propinavit mundo famelico, quando peperit Salvatorem. Ideo dicitur ei, Cantic, IV, 1 1 : Mel et lac sub lingua tua, (Quaere titulo de dulcedine Mariae.) Quod est dicere, Filius Dei in duabus naturis sub carne tua. Vel, sub lingua : quia est
verbum Patris. Vel, sub lingua : quia absconditum in utero matris. Vel, sub lingua : quia quam cito respondit : Fiat mihi, descendit in eam. Filius Dei. Mel quod venit de caeli rore divinitas, quae est super omnia. Lac quod de carne exprimitur, humanitas quae deorsum assumpta est. Unde Filius Patri, Job, x, 10 : Nonne sicut lac mulsisti me, etc. ?