LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De universalibus documentis circa diffinitionem observandis.
Quia autem jam multa specialia documenta data sunt, quibus sic vel sic potest quis contra assignatam diffinitionem instare, damus nunc generalia dicentes, quod oportet aliquem opponentem si non habeat argumenta quibus contra totam diffinitionem possit simul conari, quia non tota evidens est, conari contra aliquam partem ipsius, sicut contra genus, vel contra differentiam, si sit illa pars nota et non videatur bene esse assignata : nam parte interempta, etiam consequenter tota diffinitio interimitur, quia non dicit totum esse rei.
Aliud documentum est ad respondentem, quod oportet respondentem esse corrigentem quaecumque obscura sunt in diffinitionibus, et oportet eum esse formantem ea per distinctionem ad hoc quod indicent aliquid quod habeatur unde sumatur abundantia argumentorum, et sic considerare argumenta quae abundant ad diffinitionem terminandam : necesse enim est respondenti si debeat esse bo- nus socius, aut suscipere per concessionem quod sumptum est sive propositum ab interrogante sive opponente, aut oportet eumdem respondentem declarare quid est quod ostensum est in diffinitione assignata.
Amplius tertium documentum quod oportet in talibus fieri, quemadmodum fit in legum conventionibus et pactis, in quibus primum inducitur lex aliqua : et deinde si propter casus emergentes occurrat lex aliqua melior, tunc per secundam interimunt anteriorem, abrogantes eam per secundam : sic etiam in diffinitionibus faciendum est, quod si prima assignata, alia feratur melior, ita quod per eam magis indicetur et manifestetur diffinitum, palam est quoniam interempta erit ea quae anterius posita est, per secundam : ideo quia non sunt plures diffinitiones ejusdem, sed unica, sicut unicum est esse diffiniti.
Quartum documentum, quod omne minimum elementum sive principium ad omnes generaliter terminandas diffinitiones est directe ad seipsum sive adsui quidditatem et substantiam diffinire propositum quod diffniendum est, aut bene dictam et assignatam diffinitionem saepe resumere et saepius considerare : eo quod necesse est diffinitione diligenter considerare ad artem diffiniendi, velut si aliquid consideretur ad exemplum secundum quod factum est : et considerare oportet si est aliquid quod minus est diffinitum ex his quae oportet habere diffinitionem : inspicere etiam quid appositum sit superflue, quia propter id erit, si oporteret, magis abundare argumentis. Ideo ut concludatur sermo, ea quae circa diffinitiones sunt problemata determinanda, in tantum dicantur, et caetera.