DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria cella.
Cella, quae dicitur a celando : quia celavit et occultavit novem mensibus Filium Dei. Unde dicit ei, Isa. xlv, 15 :
Vere tu es Deus absconditus. Nota, quod hoc nomen, cella, aequivocum est. In cellis enim solebant antiqui religiosi sin- oularitcr habitare, sicut adimc patet in Carthusiensibus, qui habitant singulares in singulis cellis. Et Maria singularis cella : quia singulariter virgo et mater singularis fuit Christi habitatio novem mensibus, qui forma est et exemplar totius perfectae refectionis. Cella etiam idem est quod cellarium : et Maria cella est vinaria, et gratia congrue comparatur vino : quia quos replet, facit audaces, fortes, obliviosos, et insensibiles, et hujusmodi. Cella etiam vinaria propter spiritualium bonorum copiam, quae ideo dicuntur vina : quia reficiunt, iucundant, et inebriant, sicut patet in Joseph relinquenti pallium aegyptiae . Et continet haec tot genera vinorum, quot virtutum, quibus servos suos reficit copiose, dicens illis, Cantic, v, 1 : Comedite, amici, et bibite, ei inebriamini, charissimi. (De his invenies sig. 12, de ortu, ubi Maria dicitur vitis.)
Ipsa est etiam cella illa vinaria, quae caelestis Jerusalem omnis laetificat mansiones, et omnia caeli replet cellaria : et de plenitudine ejus accipiunt caelicolae universi : et quanto bibunt copiosius, tanto sitiunt amplius. Unde et ipsa videtur dicere : Qui bibunt me, adhuc sitient . In hoc etiam quod dicit, Qui bibunt me, innuit se non solum cellam, sed etiam esse vinum. Et vide quomodo cuncta replet caeli cellaria. In plenitudine, inquit, sanctorum detentio mea , hoc est, omnium sanctorum plenitudo me detinet quasi me sibi volens ut propriam vindicare, non tamen quod aliis invideant quod sibi zelant.
Nec solum Maria cella est omnimoda vina continens seu pocula, sed etiam canalis, per quam haec vina influunt in cellarium mentis nostrae, et in Ecclesiam Catholicam quae est cellarium Domini. Ipsa est cella omnium aromatum, quae sunt castitas, pietas, et hujusmodi, omnes deliciae, locus omnis voluptatis. Multum enim deliciarum sibi comparavit cella ista aromatica, ex eo quod Christus toto tempore corporaliter et secundum deitatem Inhabitavit eam : si enim aromaticum quid ad modicum detineatur in vase, statim ipsum vas redditur aromaticum. Quod enim beata Virgo omnem patientiam redoleat, quae omnibus Impleta est unguentis, omnibus aromaticis speciebus, quibus sanata est infirmitas generis humani. Unde dicitur ei: Myrrha, ei gutta, et casia, etc, a domibus eburneis . Domus eburneae, virgines per munditiam, sed ipsa Virgo virginum plena etiam fuit unguentis per Christi, qui interpretatur unctus, praesentiam, Ipsa etiam cella pigmentaria designata per domum saltus . (Titulo, quod Maria domus).