In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Nota etiam, quod tria prima nomina quae subduntur: " Ex tribu Juda, etc," pertinent ad statum incipientium, tria alia ad statum proficientium, tri sequentia ad statum perfectorum, tria ultima ad statum perseverantium. Unde dicit:
" Ex tribu Juda duodecim millia signati, "
Id est, omnes electi qui per quatuor mundi partes tenent fidem Trinitatis cum perfectione operis.
Sed tunc quaeritur, Quare non dixit in generali de omni tribu filiorum israel duodecim millia signati, ut non exprimeret tribus et nomina filiorum israel? Responsio. Propter duo factum est. Primo, ut ostenderetur quod electi illas virtutes debent habere quae per nomina filiorum designantur. Secundo, ut aliquos filios computando, et non omnes, alios a numero ostenderet excludendos. Nam tribus Dan et Ephraim non ponuntur hic. Nam ex tribu Dan nasciturus est Antechristus, de Ephraim natus est Jeroboam qui filios israel primus traxit ad idololatriam . Ad signandum ergo quod schisma maxime detestandum est, non ponuntur tribus illorum a quibus descenderunt illi qui schisma fecerunt, sicut Jeroboam in veteri lege, et Antichristus in nova. Tamen quidam dicunt de Ephraim, quod intelligatur hic per tribum Joseph.
Nota, quod dicit : " Signati. " Hic ponitur genus pro genere, id est, masculinum pro neutro : vel est genitivus singularis, et ponitur pro plurali : vel subintelligitur substantivum, scilicet, homines, sic : " Ex tribu Juda, " supple, sunt homines signati duodecim millia.
Item, nota, quod dicit : " Duodecim millia, " non vult, quod tot praecise de qualibet tribu salvandi sint, vel quod tam parvus numerus salvandorum sit in qualibet tribu : sed propter duodecim Apostolos quorum praedicatione et doctrina ad salutem sunt vocati. Vel, sic dictum est propter fidem Trinitatis et perfectionem operum in quatuor mundi partibus habitam a salvandis.
Nota etiam, quod est triplex confessio peccati. Prima, de qua Psalmista, Psal.
XXXI, 5 : Dixi (in quo denotatur deliberatio) : Confitebor adversum, etc., in quo notatur bona intentio. Secunda est fidei. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, etc. Tertia est laudis. Eccli. LI, 1 : Confitebor tibi. Domine rex, etc. Nota : Secundum Bedam, Judas interpretatur confessio : qui ideo primus ponitur, quia nisi per confessionem renuntiemus malis actibus, rectis non informamur.
" Ex tribu Ruben duodecim millia signati. "
Ruben interpretatur Judaeus in medio. Sic autem est quod in actu peccati sunt tria : sensualitas, inferior pars rationis, et superior. Sensualitas offert delectabile inferiori parti rationis. Inferior pars superiorem ad consensum trahit. In hoc ergo medio debet paenitens inspicere post confessionem, ne pars inferior aliquid offerat superiori quod ipsam trahat ad peccati consensum. In hoc medio respiciendum est per contritionem, ut primo sit Judas per confessionem, postea Ruben per contritionem.
" Ex tribu Gad duodecim millia signati. "
Gad interpretatur accinctus : in quo notatur, quod postquam confessus est homo et contritus, debet accingi ad bene operandum, ut satisfaciat, et contra tentationes ne cadat. Genes. xlix, 19 : Gad accinctus praeliabitur ante eum. Et, Luc. XII, 35 : Sitit lumbi vestri praecincti, contra luxuriam : et lucernae ardentes in manibus vestris, ut satisfaciatis per bonam operationem.
Sic ergo in istis tribus describitur status incipientium, qui consistit in confessione, contritione, et satisfactione.
Deinde procedit ad describendum statum proficientium, ad quem requiruntur exercitium virtutum, dilatatio charitatis, contemptus terrenorum.