Deinde cum dicit qua quidem excludit quamdam obiectionem. Non enim sequitur quod humidum a magis sicco patiatur, nisi patiatur a sicco in quantum est siccum.
Posset autem aliquis hoc negans dicere, quod humidum patitur maxime ab igne inquantum est ignis; et ideo ad hoc excludendum dicit quod ignis inquantum est ignis, nihil natum est facere vel pati, nec etiam aliquod aliud corporum. Et hoc probat, quia secundum hoc nata sunt aliqua agere et pati abinvicem, quia habent contrarietatem, ut ostensum est in primo de generatione.
Igni autem inquantum ignis, et terrae, inquantum terrae, nihil est contrarium, sicut nec alicui substantiae. Unde relinquitur quod huiusmodi corpora non agant et patiantur inquantum sunt ignis vel terra vel aliquid huiusmodi; sed inquantum calidum vel frigidum, humidum et siccum. Sed contra hoc videtur esse dubitatio.