TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quoniam autem, sicut ab initio diximus, anima secundum duas diffinita est potentias, quibus animatum videtur differre ab inanimato : dico autem animam quae animalium est, quia plantae habent partem partis animae potius quam animam : nam in plantis neutra est illarum potentiarum quibus animatum ab inanimato differre videtur : duae autem potentiae sunt, discretivum, et motivum secundum locum. Discretio autem in communi dicta est opus tam intelligentiae quam sensus, et de utroque istorum jam habitum est. De movente autem speculandum est nunc, quid sit animae : et hoc est quaerere, utrum movens in animalibus sit una quaedam pars animae, quae separabilis sit ab aliis partibus magnitudine, et subjecto sui organi, sicut visus separatur ab auditu, sicut dixit
Plato animam in vires dividi : aut tantum separatur ab illis ratione potentiae, et virtutis, et conveniat cum eis in subjecto : aut etiam ipsum sit tota anima, et non aliqua pars alicujus animae, sicut dixerunt quidam, quod sicut vegetabilis est una tota anima, et sicut sensibilis est una tota anima, ita motivum secundum locum sit una tota anima perficiens illud quod movetur secundum locum. Quia autem ex omnibus divisionibus his pars vera est, quod sit pars potentialis animae, sicut patet ex praehabitis, ideo supposito illo quaerendum est, utrum sit propria quaedam pars separata ab his quae consueta sunt dici partes animae. Et quae dicta sunt et determinata sunt a nobis, aut est harum aliqua quae sunt determinatae.
In hac autem quaestione res quaesita mox ingerit dubitationem, secundum quem modum oporteat dicere animae partes, et quot numero. Non enim sunt integrales neque essentiales, sicut in praehabitis est determinatum, sed sunt actuales sive potentiae partes, in quibus inferior semper in suo superiori salvatur. Quot autem oportet dicere partes, Diuitum est dubitabile : modo enim quodam infinitae videntur. Etsi enim vellemus vocare partes quibus species motorum inferunt passiones, infinitae esse videntur : quia tunc multiplicabuntur potentiae passivae secundum formas suorum activorum. Et secundum hoc tot erunt appetitus, quot sunt appetibilia, et tot sunt sensus, quot sunt sensibilia specie et forma differentia : et hoc procedit in infinitum numerum. Et secundum hunc modum quidam Philosophorum determinant et dividunt animam in ratiocinativam, et eam quae ab animositate vocatur animativa, quam quidam vocant irascibilem : et eam quae vocatur a quibusdam appetitiva, quam Platonici concupiscibilem esse dixerunt : hanc enim divisionem secundum solas species objectorum dividunt Platonici, et non secundum differentias corporum animatorum. Si autem sufficienter dividunt animam, ut jam dictum est, tunc quaelibet species objecti faciet partem animae specialem, et tunc erunt partes infinitae : penes enim species objectorum inveniuntur ibi aliae partes, quae magis differunt quam tres inductae differentes, sicut in genere boni actualis : et nos possumus invenire formas objectorum in diversis generibus existentes: hoc autem evidenter ostenditur per hoc quod dividitur anima ab istis in rationalem, et irrationalem, et irascibilem, et concupiscibilem. Et est insufficiens divisio, quia partes animae principales sumptae sunt secundum divisionem generis animatorum, et illae sunt vegetabilis et sensibilis : et licet vegetabilis aliquo modo dici possit irrationalis, tamen sensibilis neque rationalis neque irrationalis dici potest : quia, sicut dicetur in fine primi Ethicorum, rationalis non est per essentiam, nequo irrationalis est : quoniam participat aliquo modo ratione, eo quod persuadetur ei ratione et subjacet ordini rationis. Idem autem est de phantasia quae ab omnibus dicta altera est : quoniam rationalis nec irascibilis, nec concupiscibilis esse videtur : haec
autem sequentia demonstrabunt. Si autem rationalis in animositatem, sive irascibilem appetitum, sive concupiscibilem dividatur penes objectorum differentias, tunc secundum habitam rationem infinitae partes animae videntur esse : et hoc etiam est inconveniens.
Habet igitur magnam quaestionem, cui harum virtutum phantasia et sensitiva eadem sit, vel a qua earum sit altera, et praecipue si quis ponit animae partes separatas in loco et diffinitione, et non ponit unam in alia virtualiter, sicut inferior potestas continetur in superiori. Adhuc autem appetitiva est una earum quae secundum Platonem secundum rationem et potentiam relatam ad actum, altera videtur esse a rationali. : cum tamen inconveniens esse videatur hanc sequestrare ab utraque, vel ab altera, eo quod in utraque videtur contineri. Et quod contineatur in ratiocinativa, patet: quia voluntas non fit nisi in rationali, eo quod omnis voluntas est ratiocinativae potentiae, cum voluntas sit appetitus quidam. Similiter autem non sequestratur ab irrationali : quia in irrationali fit desiderium, et animus ab animositate dictus, qui irascibilis vocatur : et utrumque ipsorum est appetitus quidam concupiscibilis : concupiscibilis enim appetit delectabile secundum sensum, et irascibilis appetit arduum in quo est gloria, sicut vindictam, vel gloriam, vel victoriam, aut aliquid hujusmodi : quinimo si. anima est illa tria quae dixit Plato, videbitur esse in unoquoque dictorum trium : quia ratio etiam appetit discernere id quod appetendum est secundum rationem rectam, sicut est honestum et partes ejus. De his autem quaestionibus hic non est intentio : forsitan enim de his alibi determinabimus in sequentibus istius tractatus.
Sed de quo nunc ratio existit ad quaerendum, hoc est, quid sit movens secundum locum animal quod habet motum secundum locum. Secundum enim augmentum et decrementum quod movetur, mutat aliquo modo locum : quia augmentum crescit in locum majorem, et decrementum decrescit in locum minorem. Sed motor hujus motus in omnibus est animatis, eo quod augmentum et decrementum insunt omnibus animatis : et ideo constat motorem in hoc motu esse vegetationi per cibum, et generationi, sicut diximus in secundo istius voluminis libro. De spiratione autem et inspiratione, quae etiam motu quadam parte corporis secundum locum perficiuntur : similiter autem de somno et vigilia, in quibus fit motus sensus et spirituum ab exterioribus ad interiora, sicut in somno quae non sunt sine motu locali, post hunc librum in propriis locis dicemus. Nos enim hic non quaerimus de omni motu locali animati corporis, sed de motore istius motus tantum, quo animal procedit de loco ad locum : et hoc per organa et haec a natura formata.