LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collcctione eorum quae dicta sunt.
Congregando ergo quae dicta sunt, dicimus quod influens in omni modo existens unum in diversum super omnes res influit aequaliter. Bonitas enim quae diffusa est, esse ex uno et eodem quod est causa prima influens, aequaliter influit de necessitate. Si ergo diversitas est in fluxu rerum, diversitas in fluxum participando causa erit diversitatis influxionis bonitatis in fluxu super res diversas. Non ergo omnes res in prima causa inveniuntur per modum unum. Ostensum est etiam nunc et ante, quod res omnes non per modum unum inveniuntur in causa prima. Ergo secundum modum propinquitatis et rerum ad. causam primam, et secundum modum quo res causam primam participant, et ad causam primam se habent propinquius vel remotius, secundum quantitatem illius proportionis possunt recipere ex ea bonitatem vel delectari in ea. Cujus probatio est, quia res non recipit ex causa prima neque delectatur in ea nisi per modum sui esse : sui autem esse dico et intelligo proportionem comprehensionis vel conceptionis et cogitationis in his quae habent cogitativam potentiam. Secundum modum enim et analogiam quo res quaelibet comprehendit et cognoscit primam causam causantem, secundum modum et quantitatem illam recipit ex eo bonitatem et delectatur in ea.
Sicut jam ante ostensum est, quod causa prima regit omnes res, et superdives est : et quod causa prima propter excellentiam suam nominari non potest : et si aliud secundorum regit, hoc facit in quantum divinum est, et non secundum seipsum : et quod causa prima existit in omnibus rebus secundum unum modum : et quod influxus ejus est unus in omnia, et non diversus, licet diverso modo participetur ab omnibus. De incorruptibilitate autem primorum principiorum sub alterius tractatus principio determinandum est.