LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De considerando magis et minus in terminando idem.
Amplius autem ex magis et minus plures habentur considerationes. Primo quidem, quod si unum duorum quae dicuntur idem, suscipit magis, et alterum non suscipit : aut si ambo ea quae idem dicuntur magis suscipiunt, sed non simul, ita quod quando unum suscipit, et reliquum magis non suscipit : si enim non sic suscipiunt, palam quoniam non idem nomine et diffinitione. Cujus exemplum est, quia non est necessarium quod qui magis amat amore amicitiae, quod etiam magis concupiscat coitum : propter quod etiam sequitur, quod non est idem amor amicitiae quod concupiscentiae coitus.
Amplius ex appositione considerandum, an aliqua sint eadem : si enim idem ad utrumque appositum totum non facit idem, ita quod post appositionem ejusdem totum sit idem sicut prius, palam est quod illa non sunt idem : aut si eodem utrobique ablato, quod relinquitur, non remanet idem, planum est quod illa non sunt idem. Cujus exemplum est, ut si comparentur ad idem utrique additum, ut si dicatur duplum dimidii duplum, et dicatur aliud multiplex esse dimidii, ablato ab utroque eo quod est dimidii, oportet quod duplex et multiplex erunt idem significantia : quia multiplex se habere non potuit ad dimidium nisi in specie multiplicis quae est duplum : nihilominus tamen non sunt idem, quia ablato utroque dicimus, non idem significant, sed unum est species et alterum est genus : quia non sunt idem nomine et diffinitione.
Considerandum iterum ex accidentibus vel praedicatis duobus quae dicuntur idem, si etiam ex uno accidit impossibile per consequentiam, quod non accidit ex reliquo : et non solum hoc considerandum, sed etiam si per hypothesim et po- sitionem alicujus sequitur impossibile ex uno, quod non sequitur ex altero : tunc enim non sunt idem quae esse dicuntur. Hujus exemplum est in hypothesi eorum qui dicunt idem esse vacuum et plenum, sicut vulgus communiter dicere solet: palam enim est, quoniam si de pleno aere exeat aer qui eo erat, adhuc non minus erit vacuum quam prius : sed jam postquam exivit aer, non erit plenum aere : propter quod posito aliquo quod accidit ex uno et non ex reliquo, sive hoc verum sit secundum rem, sive falsum (hoc enim nihil differt quantum ad praesentem intentionem) si ex tali positione alterum eorum quae idem dicuntur interimitur, et alterum non interimitur, oportet quod illa non sunt idem numero vel nomine vel diffinitione.
Universaliter autem in omnibus quae idem dicuntur , considerandum est in praedicatis quae quolibet modo substantiali vel accidentali de utroque eorum quae idem dicuntur, praedicantur. Et videndum si alicui dissonet, quod idem praedicetur de uno et de altero, quia tunc interemptum erit quod sint idem : nam si duo sint idem nomine vel diffinitione, quaecumque de uno praedicantur, et de altero : et etiam de quibus subjectis alterum duorum praedicatur, oportet praedicari et reliquum, etc.