Hic agit de tertia permutatione. Et primo de tonitruo. Secundo de fulgoribus, ibi, misit sagittas.
Sciendum quod Psalmista loquitur hic secundum hanc similitudinem, quod quicquid fit in caelo, attribuatur deo. Unde sonum auditum in caelo accipit, quasi vox dei esset. Est autem duplex sonus in caelo. Unus qui est in tonitruo; et hic, licet aliqui dicant extinctionem ignis in nube, Psalmista reprobat, et dicit quod fit per concussionem ventorum: ita et nubes. Et ideo Psalmista dicit, intonuit de caelo dominus. Item aliquando nubes grossae ex quibus grandines generantur quandoque cum sonitu: unde philosophus dicit, quod aliquando ante grandinem est fragor nubium, aliquando non: sicut enim vapor calidus et siccus expulsus a frigido, scindes nubem facit sonum, ut patet in fulgure, sic vapor humidus congelatus in grandinem, et expulsus a calido, scindit aliqualiter et facit sonum. Et ideo dicit, altissimus dedit vocem suam, idest manifestavit potentiam suam et sequitur, grando et carbones ignis, quae ex his nubibus generantur, ut dictum est. Vel sic, intonuit de caelo. Nota quod aliquando ad locum superiorem ascendit vapor humidus: et quia est de natura aquae, fiunt ex eo impressiones humidae, quae sunt nebula, ros, caligo, pluvia, grando, et nix, et hujusmodi. Diversificantur autem ista aliquando diversitate quantum ad caloris et frigoris tenuitatem et spissitudinem. Aliquando enim ascendit vapor siccus; et si solus ascendit, facit ventos; si autem sit comprehensus ille vapor siccus in vapore humido, tunc quando vapor humidus sursum ascendit, et incipit inspissari propter frigus, vapor siccus in vapore illo humido inclusus facit agitationem magnam et inflammatur: talis enim vapor cito inflammatur, ut est videre in vapore qui egreditur de ventre hominis: et haec inflammatio causa est fulguris et coruscationis. Agitatus autem vapor siccus in interioribus nubibus multiplicem sonum facit. Si etiam sic inflammatus percutiat latera nubis, et non scindat, tunc micat non clare; sicut si aliquis aliquem splendorem videret per pannum: est enim nubes aliquantulum pervia, unde aliqualiter videtur. Sonat autem sicut sonus flammae in medio incendio. Aliquando etiam sine inflammatione, et per consequens sine coruscatione fit sonus, quasi tumultuans: et hoc fit cum percutit, non inflammatus in lateribus nubis. Si autem percutiat latera et scindat, tamen cum difficultate quadam, et hoc in parte grossiori nubis, tunc est terribilis sonus, quasi aliquis pannum immensae latitudinis scinderet, et tunc visus fulguris vel coruscationis est curvus: quia non recte egreditur de nube, ut dictum est. Aliquando scindit nubem virtute magna et quasi subito, et totus vapor simul egreditur; et tunc sonat sicut vesica inflammata, vel si uter inflatus frangeretur super caput alicujus: et percutit aerem percussione fortissima. Aliquando vapor ille siccus ex inflatione crescit, et quaerens majorem locum facit dissolvere nubem subito, et sonare ad modum viridium lignorum crepidantium in igne, vel ovorum maxime; et hoc maxime apparet in castaneis, quibus in igne positis cum humidum incipit resolvi, et majorem locum quaerere, frangit testam resistentem, et cum impetu et sono magno exit. Aliquando etiam non valens exire extinguitur; et sonat ad modum ferri candentis in aqua extincti; quem sonum vocat philosophus sisinum, vel stridorem.
Aliquando etiam ille vapor facit diversa foramina in locis nubis minus spissis, et tunc facit quasi sonum sibili, sicut ventus quando exit per foramina. Aliquando antequam incendatur erumpit de nube, et tunc sonat sicut folles fabriles cum sufflant.