LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter interimitur idem numero respiciendo ad modos identitatis.
Amplius autem respiciendo ad modos identitatis interimitur idem numero, ita quod non necesse est esse idem : quo- niam enim multipliciter dicuntur aliqua esse eadem (sicut in primo hujus scientiae libro dictum est) considerandum si ea quae dicuntur eadem, secundum aliquem modum alium quam numero eadem sunt: nam genere vel specie eadem non necesse est eadem numero esse : unde considerandum utrum sint eadem numero sic vel non, quae dicuntur esse eadem. Amplius adhuc ad modum identitatis inspiciendo considerandum si potest alterum sine altero esse: si enim sic, constat quod non erunt idem nomine, diffinitione et numero.
Epilogatur ergo dicendo, tanti loci considerationum dicuntur ad idem terminandum et affirmative et negative. Palam autem ex his quae dicta sunt, quod omnes destructi vi loci qui sunt ad idem interimendum, utiles etiam per consequens sunt ad diffinitiones interimendas, sicut dictum est. Cujus ratio est, quia si non idem indicet et nomen diffiniti et ratio diffinitiva, palam quod non erit diffinitio quae assignata est pro diffinitione.
Constructivorum autem locorum qui sunt ad idem ad construendum, nullus est ad diffinitiones construendas utilis: nam non sufficit ad diffinitionem construendam, quod ostendatur aliquid esse idem id quod est sub ratione diffinitiva et sub nomine diffiniti: ad construendum, inquam, quod haec sit diffinitio : sed ostendendum omnia quae in sexto hujus scientiae libro annumerata sunt, et necessaria sunt ad hoc, scilicet ad diffinitionem cum illo modo quo destructivi loci utiles sunt, sic reducitur problema. Interimere autem diffinitionem (ut in sexto dictum est, et etiam per haec quae hic dita sunt) tentandum est sive conandum.