REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ostendit Doctor ex Augustino et ratione, non ruisse necessarium, hominem redimi per passionem Christi, item reparationem ipsam fuisse mere contingentem, et necessariam lanium ex suppositione liberi decreti Dei. Vide multa in Scholio posito in Oxon. n. 7. an vero ad peccati remissionem requiratur necessario satisfactio, 4. d. 14. quaest, I. et d. 15. quaest, I.
Sed in istis dictis Anselmi videntur aliqua esse dubia. Et primo videtur dubium esse, quod redemptio non potuit esse, nisi per mortem Christi, et per aliquid sponte oblatum, quod excederet omnem creaturam. Et primo probo quod aliter potuit redimi, quam per mortem Christi, et per aliquid sponte oblatum, quod excederet omnem creaturam. Augustinus 2. de Trinit. cap. 18. dicit quod alius modus redimendi hominem Deo non defuit, cujus potestati cuncta subjacent; non ergo fuit necessitas sic redimi.
Praeterea, non est alia necessitas nisi consequentiae, scilicet posito quod sic ordinaverit ipsum redimere, sicut si curro, moveor, in qua necessitate stat quod antecedens sit simpliciter contingens, sicut contingens fuit ipsum praevideri passurum ; nulla ergo necessitas, nisi consequentiae, scilicet quod si praevisus fuit pati, pateretur, sed tam antecedens quam consequens fuit contingens.
Praeterea, nulla est necessitas quod genus humanum reparetur; ergo nulla est necessitas quod Christus pateretur. Consequentia patet de se. Antecedens probatur, quia si sic, hoc non esset, nisi quia homines praedestinati sunt ad gloriam, et lapsi non possent intrare, nisi per satisfactionem. Sed praedestinatio hominis est contingens, non necessaria, sicut ab aeterno Deus contingenter praedestinavit hominem, et nullo modo necessario, cum nihil operetur respectu aliquorum extra se, ordinando illa ad bonum, sic potuit non praedestinasse. Nec est inconveniens hominem frustrari a beatitudine, nisi praesupposita praedestinatione hominis ; ergo nulla fuit necessitas absoluta ejus redemptionis, sicut nec ejus praedestinationis.
Circa ea quae dicuntur in articulo 2. an scilicet posset Deo homo reconciliari sine satisfactione, in A. de Paenitentia tangetur de hoc. Sed dato quod satisfactio requiratur, non requiritur necessario quod satisfaciens sit Deus, ut dicit in illo articulo, ubi dicitur quod non satisfieri potest Deo, nisi per aliquid formaliter majus quam sit, pro quo peccare non debuerat, quod est tota creatura. Credo quod salva sua gratia, non est verum quod oportet satisfactionem pro peccato primi hominis excedere totam creaturam in magnitudine et perfectione ; suffecisset enim obtulisse majus bonum Deo, quam fuit malum illius hominis peccantis tantum, quia si Adam per gratiam datam et charitatem, habuisset unum vel multos actus diligendi Deum propter se ex majori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in peccando, talis dilectio suffecisset pro peccato suo, et redimendo, et remittendo, et fuisset satisfactio ; et tunc haec propositio est falsa, quod debuit offerri Deo majus omni illo, pro quo peccare non debuerat. Sed sicut pro amore creaturae, ut objecti diligibilis, non debuit peccare, ita satisfaciendo offerre debuit Deo aliquid majus attingendo per actum objective, quam sit creatura, scilicet amorem attingentem Deum propter se ; et iste amor objective, ut terminatur in Deum propter se, excederet amorem creaturae, et sicut Deus creaturam. Unde sicut peccavit per amorem ignobilioris objecti in infinitum, ita debuit satisfacere per amorem nobilioris in infinitum, et hoc fuisset satis de possibili Deo. Sic amor ergo, quem offerre debet satisfaciendo, debet excedere amorem cujuscumque creaturae, quod verum est, et diligere magis objectum nobilius satisfaciendo, quam facit ignobilius peccando ; tamen iste actus convertendi me Deo per amorem in suo formali, non est majus omni creatura, nec amor creatus Christi fuit infinitus, quo dilexit Deum. Unde ipse vult omnino habere infinitatem, ubi nulla est ex formali ratione ei.