Chrysostomus super Matth..
Quia sciebat dominus multos de superiori quaestione dubitaturos, scilicet quod Iudaei christum non receperunt, quem gentilitas tam prona suscepit, respondet his cogitationibus eorum; et ideo dicit respondens iesus dixit: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae. Glossa.
Idest, qui facis caelos, et relinquis in terrenitate quos vis. Vel ad litteram.
Augustinus de verb. Dom..
Si christus dixit confiteor, a quo longe est omne peccatum, confessio non est solius peccatoris, sed aliquando etiam laudatoris.
Confitemur ergo sive laudantes deum, sive accusantes nosmetipsos. Dixit ergo confiteor tibi; idest, laudo te, non accuso me. Hieronymus. Audiant ergo qui salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod patrem suum vocet caeli et terrae dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui, et caeli, et terrae dominum, vel patrem similiter appellare. Gratias autem agit, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverunt Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur et in conspectu suo prudentes: et ideo sequitur quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Augustinus de verb. Dom.. Nomine sapientum et prudentum superbos intelligi posse ipse exposuit, cum ait revelasti ea parvulis: quid enim est parvulis, nisi humilibus? Gregorius Moralium.
Quod enim non subiungit: revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innuit, non acumen. Chrysostomus in Matth.. Vel dicens sapientes, non veram sapientiam dicit, sed eam quam videbantur Scribae et Pharisaei ab eloquentia habere. Propter hoc neque dixit: revelasti ea stultis, sed parvulis, idest informibus aut rusticis; in quo erudit nos per omnia ab elatione erui, humilitatem autem zelare. Hilarius in Matth.. Caelestium ergo verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur; parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non sapientiae causa. Chrysostomus in Matth..
Revelatum autem esse his, dignum est laetitia; occultari autem his, non laetitia, sed lacrymis dignum est. Non ergo propter hoc laetatur, sed quoniam quae sapientes non cognoverunt, cognoverunt hi. Hilarius. Facti autem huius aequitatem dominus paternae voluntatis iudicio confirmat; ut qui indignantur parvuli in deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant: et ideo subditur ita, pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Gregorius Moralium.
Quibus verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus: ostendens quod iniustum esse non potest quod placuit iusto. Hieronymus. In his etiam verbis blandientis affectu loquitur ad patrem, ut coeptum in apostolis compleatur beneficium. Chrysostomus in Matth.. Haec autem quae dominus discipulis dixit, studiosiores eos fecerunt: quia enim consequens erat eos de se magna sapere, quia Daemones abigebant, ideo hic eos reprimit: revelatio enim erat quod eis factum est, non illorum studium; ideoque Scribae, sapientes et prudentes existimantes se esse, exciderunt propter proprium tumorem; unde si propter hoc ab eis abscondita sunt dei mysteria: timete, dicit, et vos, et manete parvuli: hoc enim fecit vos revelatione potiri.
Sicut autem cum Paulus dicit: tradidit illos deus in reprobum sensum, non hoc dicit inducens deum hoc agentem, sed illos qui causam tribuerunt, ita et hic abscondisti haec a sapientibus et prudentibus.
Et propter quid abscondita sunt ab illis? audi Paulum dicentem quoniam quaerentes propriam iustitiam statuere, iustitiae dei non sunt subiecti.