LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intellectualia stant per essentiam suam et non per alia.
Ex inductis accipitur, quod substantiae intellectuales, per essentiam suam stantes sunt in esse perpetuo, et non per successionem generatae : stantes enim per essentiam suam fixam sunt in esse perpetuo secundum esse et secundum id quod est. Quod autem in nulla parte in potentia est ad. alteram, ex re alia non est generabile. Si enim aliquis dicat, quod possibile sit quod substantia stans per essentiam suam generetur ex alia, sequitur inconveniens. Generatum enim ex re alia, diminutum est, eo quod seipsum ad actum perducere non potest: stans autem per essentiam suam, diminutum non est. Si ergo idem est stans per essentiam suam, et generatum ex re alia, sequitur quod unum et idem sit diminutum et non diminutum, quod est impossibile.
Adhuc generatio nihil aliud est, quam via a diminuto ad complementum : id ergo quod in generatione est, a diminuto procedit ad complementum : diminutum ergo et indigens est: se ergo nec perficere nec complere potest: stans autem per essentiam suam, causa est suae formationis et esse ex his quae habet intra seipsum: et propter hoc est integrum, non habens causam suae formationis et esse ex his, nisi relationem suam ad causam primam a qua accipit esse. Et illam relationem habet ex eo quod in seipsa est: per esse enim suum refertur ad causam primam, ut in ante habitis saepius probatum est : haec autem comparatio formatio ejus est et complementum in esse: per substantiam ergo suam et per illud quod ipsa est, stans est perpetuo : per hoc autem quod est stans perpetuo, non potest generata esse ex re alia : stans ergo substantia ex re alia generabilis non est. Omne enim quod ex re alia generabile est, illud ex quo generabile est desiderat ut esse divinum, in quo scilicet per successionem esse divinum participat, aut desiderat id quod habet. Talis ergo res esse divinum in seipsa non habet : esse autem divinum est esse perpetuum, quod in seipsa non habet : non ergo stat per essentiam suam in esse perpetuo. Cum autem oppositorum oppositae sunt causae immediatae et per se, si est stans per seipsam et per essentiam suam, sequitur quod non est generata ex re alia. Immediatae enim causae ejus quod est generatum esse vel non generatum, sunt in se participare et non participare esse divinum nisi per successionem.