LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter construitur problema de diffinitione in communi, et primo per locum ab oppositis.
Si autem construere volumus problema de diffinitione, tunc primum quidem scire oportet, quod nullus vel pauci diffinitionem syllogizant, ita quod concludant diffinitionem : solus enim demonstrator quamdam diffinitionem syllogizat, sicut in Posterioribus est ostensum : quae diffinitio dicit quid et non propter quid. Dialecticus autem non syllogizat diffinitionem, quod diffinitio sit: sed de praedicato syllogizat aliquando ex probabilibus et quasi conjecturis, quod insit ut diffinitio. Sed disputantes tale principium quod est diffinitio, accipiunt et supponunt, et interimitur ab ipsis ut qui circa geometriam et numeros considerant: praemittunt enim diffinitiones sicut et principium supponentes : et similiter fit circa alias disciplinabiles scientias quando propter utilitatem.
Qualiter fiat diffinitio alterius et altioris negotii est assignare : hoc enim fit in VII primae philosophiae, ubi determinatur et quid vere diffinitio et quomodo per quidditatem et principia ipsius esse substantialis oportet diffinire. Nunc autem quantum sufficit ad praesentem utilitatem, solum dicendum est, quoniam possibile est fieri diffinitionem, et quod hanc contingit concludi de diffinito et de subjecto:
et hoc est ejus quod est syllogismum esse qui diffinitionem ut praedicatum concludi ostendat: et hoc per rationem diffinitionis probatur, nam diffinitio oratio est quae quid est esse rei significat: et ideo oportet ea quae per diffinitionem sive ut diffinitio praedicantur, in eo quod quid est de re diffinita sola praedicari: quia nisi de sola re diffinita praedicarentur, non esset convertibilis diffinitio cum diffinito. Adhuc autem sciendum, quoniam de re in eo quod quid est genera et differentiae praedicantur : genus quidem, quia dicit quid : differentia autem quale, quia dicit quale quod ut forma facit quid esse quod in specie, et ideo specie est quale quid.
Dico igitur quod syllogismo dialectico concluditur praedicatum inesse ut diffinitio : quoniam si quis disputantium sumat ea, genus et differentiam, quae tantum de re specie et subjecto in eo quod quid est praedicantur, talis oratio ex genere et differentia complexa, ex necessitate diffinitio erit, per locum a diffinitione : non enim contingit aliud esse diffinitionem quam rem diffinitam ex genere et differentia : eo quod nihil aliud a genere et differentia in eo quod quid est de re praedicatur. Si ergo contingit syllogizari, quod talis oratio quae est ex genere et differentia concluditur de subjecto, probatum est quod diffinitio concluditur de subjecto. Manifestum est ergo, quod contingit ex diffinitione (hoc est, ad diffininitionem) syllogismum fieri. Ex quibus autem oportet construere et constituere diffinitionem, determinatum est in aliis subtilius, et in VII philosophiae primae et in secundo Posteriorum. Ad propositam autem methodum iidem loci qui ad alia praedicata inducti sunt: quia omnia alia praedicata elementabilia sunt ad praedicatum diffinitionis, et utilia sunt ad construendum, quod aliquid insit ut diffinitio.
Considerandum ergo primo in locis extrinsecis communibus, in quibus magis efficax est locus ab oppositis. Perspiciendum ergo in contrariis et in aliis generibus oppositorum. Perspiciendum, dico, consideranti totas rationes oppositorum, ot etiam particulariter secundum unumquodque. Nam si opposita ratio sive diffinitio est oppositi alicujus, tunc necesse est, quia ea quae dicta et assignata est, sit propositi et assignati. Et hoc quidem in contrariis est perspiciendum. Quoniam autem contrariorum plures sunt complexiones : verbi gratia, boni effectivum habet duas complexiones et corruptivum boni et effectivum mali, et amicis benefacere multis, sicut in praehabitis est ostensum, sumenda est ratio diffinitiva : quia talis facillime suscipitur a respondente : totas ergo diffinitiones considerandum est quemadmodum in praehabitis dictum est, particulariter sive ad partes diffinitionis respiciendum est hoc modo quo nunc dicemus.
Primum in partibus diffinitionis considerandum per methodum de genere si recte genus assignatum est, quod positum est in diffinitione hoc modo. Duobus enim finitis contrariis propositis si unum eorum est in contrario genere, et propositum diffinitum non est in eodem genere cum suo contrario, palam statim est, quod est in genere illi contrario. Sicut contraria sunt distincta, ita contraria sunt genera in quibus sunt: et hoc est in omnibus moralibus contrariis, in quibus contrarietas sumitur medii ad extremum : necesse est enim omnia contraria vel in eodem genere, vel in contrariis generibus esse : naturalia quidem in eodem, et mo-
ralia in contrariis in quibus contrarietas est extremi ad extremum : in contrariis enim generibus sunt moralia, in quibus contrarietas sumitur medii ad extremum. Differentias autem (quae ponuntur in diffinitione) semper probamus contrarias de contrariis praedicari: quia differentia est forma, et contrariorum formae sunt contrariae: velut patet in albo et nigro, quorum differentiae sunt congregativum et disgregativum visus : esse album enim disgregativum visus est, nigrum autem congregativum. Propter quod si de contrario alicujus contraria praedicatur differentia, constat quod assignata et proposita differentia praedicabitur de proposito. Propter quod cum et genus et differentiae recte sunt assignata, palam est quia oratio ex his complexa diffinitio recta erit quae assignata est, et quod inest ut recta diffinitio. Sic ergo construitur diffinitio et ad totam diffinitionem et ad partes inspiciendo.
Aut forte aliquis dicet, quod hoc quod dictum est (quod contrariae differentiae praedicantur de his) indiget determinatione : non enim est verum generaliter, sed tantum de his contrariis quae sunt in eodem genere, ut album, et nigrum. Eorum autem contrariorum quorum genera sunt contraria, nihil prohibet eamdem generalem differentiam de utrisque dici contrariis, ut de justitia et injustitia quae sunt in contrariis generibus: nam hoc quidem est virtus sive in genere virtutis, illa autem est vitium sive in genere vitii: propter quod patet quod haec differentia animae, quando dicitur virtus animae et vitium animae, de utrisque contrariis dicitur, et distinguit et separat haec differentia a corporis virtute et vitio : eo quod etiam quaedam virtus est corporis, et etiam vitium est corporis, ut in VII Ethicorum determinatur. Si ergo verum est, quoniam contrariorum aut oppositorum eaedem sunt differentiae probatae, si de contrario contraria differentia praedicatur, et eadem praedicatur de proposito, palam quoniam differentia (quae dicta est et assignata est) praedicabitur de proposito, et erit vera differentia ipsius : et sic ex uno genere et una differentia una diffinitio constituitur.
Universaliter autem ad construendum diffinitionem dicendum est: quia si diffinitio est ex genere et differentiis, tunc oportet quod si contrariorum diffinitio manifesta est, tunc etiam propositi diffinitio manifesta erit. Nam communiter contraria aut sunt in eodem genere, aut in contrario genere. Similiter, ut jam dictum est, et differentiae aut contrariae praedicantur de contrariis,aut eaedem de contrariis praedicantur : et palam est quoniam de proposito diffinito ut idem genus praedicabitur, quod etiam de suo contrario praedicatur : eo quod sunt in eodem genere : et tunc sunt differentiae contrariae vel omnes vel aliquae, saltem ultima et constitutiva : reliquae autem differentiae sunt eaedem generales.
Aut diffinita sunt in genere contrario, ita quod unum in uno est genere, et reliquum in contrario est illius : et tunc differentiae sunt eaedem, genera vero contraria : aut ambo quidem sunt contraria et genera et differentiae. Nam ambo et genera et differentias easdem esse contrariorum non contingit: quia sic diffinitio contrariorum esset una, quod esse non potest. Sic ergo vero genere assignato et vera differentia, veram contingit astruere diffinitionem.
Attendendum autem hic, quod quando contrariorum eadem differentia dicitur, quod hoc est praecipue in diffinitionibus passionum, in quibus subjectum est loco differentiae, sicut in diffinitione aquili et simi, utriusque differentia est nasus : et sicut dictum est in diffinitione justitiae et injustitiae, cujus utriusque differentia est anima, de differentiis formaliter constitutivis hoc verum esse non potest, et caetera.