Cyrillus. Redargutio quae mansuetos transfert in melius, superbis hominibus communiter intolerabilis esse solet; unde cum salvator reprehenderet Pharisaeos tamquam deviantes a recto calle, percellebatur ex hoc legisperitorum caterva; unde dicitur respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis.
Beda. Quam misera conscientia, quae audito dei verbo, sibi contumeliam fieri putat: et commemorata poena perfidorum, se semper intelligit esse damnandam. Theophylactus.
Erant autem alii legisperiti a Pharisaeis: nam Pharisaei divisi ab aliis, quasi religiosi videbantur; legis autem periti Scribae erant, doctoresque quaestiones legis solventes. Cyrillus. Christus autem legisperitis invectivam ingerit, et deprimit vanum eorum supercilium; unde sequitur at ille ait: et vobis legisperitis vae: quia homines oneratis oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito non tangitis sarcinas. Exemplo patenti utitur ad eos dirigendum. Erat lex onerosa Iudaeis, ut fatentur christi discipuli; ipsi vero fasces importabiles legis colligantes, et subditis superponentes, ipsi nullatenus operari curabant. Theophylactus.
Quoties etiam doctor facit quae docet, alleviat fascem, tradens ad exemplum seipsum: quando vero nil agit eorum quae docet, tunc graves fasces videntur eis qui doctrinam suscipiunt, utpote qui nec a doctore possunt portari. Beda. Recte autem audiunt quod sarcinas legis uno digito non tangerent; hoc est, nec in minimis quidem eam perficerent, quam se contra morem patrum sine fide et gratia christi servare, et servanda tradere praesumebant.
Gregorius. Tales quoque modo plures sunt iudices severi peccantium, et debiles agonistae; intolerabiles legislatores, et debiles portatores; neque appropinquare volentes, nec palpare vitae honestatem, quam irremediabiliter exigunt a subiectis.
Cyrillus. Postquam igitur reprobavit onerosam legisperitorum officinam, inducit communem invectivam in cunctos principes Iudaeorum, dicens vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, et patres vestri occiderunt illos. Ambrosius.
Bonus est hic locus adversus superstitionem vanissimam Iudaeorum: quia aedificando sepulchra prophetarum, patrum suorum facta damnabant; aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant: non enim aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur; unde subdit profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. Beda. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum qui ab eis occisi sunt, magnifice honorando; sed ipso ore testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, iniuriis agendo dominum a prophetis praenuntiatum; unde subditur propterea et sapientia dei dixit: mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur. Ambrosius. Dei sapientia christus est. Denique in matthaeo habes: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes. Beda. Si autem eadem sapientia dei prophetas apostolosque misit, cessent haeretici christo ex virgine principium dare; omittant alium legis et prophetarum, alium novi testamenti deum praedicare; quamvis saepe etiam apostolica Scriptura prophetas non eos solum qui futuram christi incarnationem, sed eos qui futura caelestis regni gaudia praedicunt appellet. Sed nequaquam hos crediderim apostolis in catalogi ordine praeferendos. Athanasius.
Sive autem occidant, mors occisorum altius contra eos clamabit; sive persequantur, memorialia suae iniquitatis emittunt. Fuga enim persecutionem passorum in magnum redundat persequentium crimen: nemo enim pium et mansuetum fugit, sed potius austerum et moribus imbutum iniquis; et ideo sequitur ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista. Beda. Quaeritur quomodo sanguis omnium prophetarum atque iustorum ab una Iudaeorum generatione requiratur, cum multi sanctorum, sive ante incarnationem, sive post, ab aliis nationibus sint interempti. Sed moris est Scripturarum duas saepe generationes hominum, bonorum malorumque computare.
Cyrillus. Etsi ergo dicat demonstrative a generatione ista, non exprimit solum tunc astantes et audientes, sed quemlibet homicidam: astruitur enim simili simile.
Chrysostomus in matthaeum.
Ceterum si dicat, Iudaeos graviora passuros; hoc non immerito fit, eo quod et peiora omnibus ausi sunt, et nullo praeteritorum castigati fuerunt; sed cum vidissent alios peccasse et punitos fuisse, non fuerunt meliores effecti, sed similia commiserunt; non autem ita quod pro commissis aliorum alii luant poenam. Theophylactus.
Ostendit autem dominus Iudaeos esse heredes malitiae cain, ex eo quod subdit a sanguine Abel usque ad sanguinem zachariae, qui periit inter altare et aedem. Abel siquidem a cain occisus est; zachariam autem, quem occiderunt inter altare et aedem, quidam dicunt esse antiquum zachariam filium ioiadae sacerdotis. Beda. Quare igitur a sanguine Abel, qui primus martyrium passus est, mirum non est; sed quare usque ad sanguinem zachariae, quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem christi, et ipso mox nato innocentes perempti sint; nisi forte, quia Abel pastor ovium, zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres, et laici scilicet, et altaris officio mancipati, sub eorum intimantur vocabulo. Gregorius Nyssenus. Quidam autem dicunt, quod zacharias pater ioannis spiritu prophetiae coniciens mysterium virginitatis intactae dei genitricis, nequaquam sequestravit illam a loco templi virginibus deputato, volens ostendere quod in potestate conditoris omnium erat novum ortum ostendere, qui enixae vigorem caelibatus non auferret. Erat autem hic locus medius inter altare et aedem, in qua erat altare aeneum situm, ubi propter hoc eum occiderunt.
Aiunt etiam, quod, cum audirent regem mundi venturum, dispensative metu subiectionis aggrediuntur eum qui attestabatur ortum ipsius, mactantes sacerdotem in templo. Graecus. Alii autem aliam causam dicunt esse interitus zachariae: cum enim occiderentur infantes, magnus ioannes cum coaetaneis suis occidendus erat; sed elisabeth eripiens filium de medio caedis, petiit eremum: unde cum satellites Herodis elisabeth et puerum non invenirent, convertunt iram in zachariam, occidentes ipsum ministrantem in templo.
Sequitur vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae. Basilius. Haec vox vae, quae intolerabilibus profertur doloribus, eis convenit qui Paulo post detrudendi erunt in grave supplicium. Cyrillus.
Clavem autem scientiae ipsam dicimus esse legem: erat enim lex umbra et figura iustitiae christi. Decebat ergo legisperitos quasi indagantes legem Moysi et dicta prophetarum, reserare quodammodo populo Iudaeorum ianuas notitiae christi. Hoc autem non fecerunt; sed e contra derogabant divinis miraculis, et contra eius dogmata clamabant: quid eum auditis? sic igitur tulerunt, idest abstulerunt, clavem scientiae; unde sequitur ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Sed et fides est clavis scientiae: fit enim per fidem veritatis cognitio, secundum illud: nisi credideritis, non intelligetis. Sustulerunt igitur legisperiti clavem scientiae, non permittentes homines credere in christum. Augustinus de quaest. Evang.. Sed et clavis scientiae est humilitas christi, quam nec ipsi intelligere, nec ab aliis intelligi volebant.
Ambrosius. Arguuntur etiam adhuc sub nomine Iudaeorum, et futuro supplicio statuuntur obnoxii: quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et alios impediant, nec ipsi quod profitentur agnoscunt. Augustinus de cons.
Evang.. Haec autem omnia matthaeus narrat esse dicta postquam dominus in ierusalem venerat. Lucas autem hic narrat, cum adhuc dominus iter ageret in ierusalem: unde mihi similes videntur esse sermones, quorum ille alterum, iste alterum narravit.
Beda. Quam autem vera perfidiae, simulationis et impietatis suae crimina audierint Pharisaei et legisperiti, ipsi testantur, qui non resipiscere, sed doctorem veritatis insidiis moliuntur aggredi; sequitur enim cum autem hoc ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et legisperiti graviter insistere. Cyrillus. Sumitur autem insistere pro instare, vel invidere, vel saevire.
Coeperunt autem interrumpere sermonem eius in pluribus; unde sequitur et os eius opprimere de multis. Theophylactus.
Cum enim plures interrogant unum de diversis materiis, cum nequeat simul omnibus respondere, videtur insipientibus quod dubitet. Hoc igitur ingeniabantur et illi nefarii contra ipsum; sed et aliter quaerebant os eius opprimere; scilicet ut provocarent eum ad aliquid dicendum, unde posset damnari; unde sequitur insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum. Quod primo dixerat opprimere, nunc dicit capere, vel rapere, aliquid ex ore eius. Interrogabant eum nunc quidem de lege, ut arguant eum quasi blasphemum obloquentem de Moyse; nunc vero de caesare, ut accusent eum tamquam insidiosum et hostem maiestatis caesareae.