Chrysostomus in Matth..
Quia dixerat: confiteor tibi, pater, quoniam abscondisti haec a sapientibus, ut non existimes quoniam ita gratias agit patri, sicut si ipse sit hac virtute privatus, consequenter adiungit omnia mihi tradita sunt a patre meo. Cum autem audieris quoniam tradita sunt, nihil humanum suspiceris: ut enim non duos deos ingenitos esse aestimes, hanc ponit dictionem.
Simul enim cum genitus est, omnium dominator fuit. Hieronymus. Alioquin si iuxta nostram fragilitatem sentire volumus, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit. Vel tradita sibi omnia, non caelum et terra et elementa intelligenda sunt, et cetera quae ipse fecit et condidit; sed hi qui per filium accessum habent ad patrem. Hilarius. Vel hoc dixit ne quid in illo minus quam quod in deo est, aestimaretur. Augustinus contra maximum.
Nam si minus habet in potestate aliquid quam pater, non sunt eius omnia quae habet pater: gignendo enim dedit pater potentiam filio, sicut omnia, quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua. Hilarius in Matth..
Deinde in mutua cognitione patris et filii dat intelligere non aliud in filio quam quod in patre extitisse: sequitur enim et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius. Chrysostomus in Matth.. Ex eo enim quod solus patrem novit, latenter ostendit eiusdem se esse substantiae; ac si diceret: quid mirum est, si omnium sum dominator, cum aliquid aliud maius habeam, scilicet scire patrem, et eiusdem esse substantiae? Hilarius in Matth..
Eamdem enim utriusque in mutua cognitione docet esse substantiam; cum qui filium cognosceret, patrem quoque cogniturus esset in filio, quia omnia ei a patre sunt tradita. Chrysostomus super Matth..
Cum autem dicat neque patrem aliquis cognoscit nisi filius, hoc ait non quoniam eum omnes omnino ignorent, sed quoniam cognitione qua ipse eum novit, nullus eum scit; quod et de filio dicendum est. Neque etiam de ignoto quodam deo hoc dixit, sicut Marcion ait. Augustinus de Trin..
Denique propter substantiae inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel solus pater vel solus filius: nec inde separatur utriusque spiritus, qui proprie dicitur spiritus veritatis. Hieronymus. Erubescat ergo eunomius haereticus tantam sibi notitiam patris et filii quantam ad alterutrum inter se habent, vindicans.
Quod si inde contendit, et suam consolatur insaniam, quia sequitur et cui voluerit filius revelare; aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione. Augustinus de Trin..
Revelatur autem pater per filium, idest per verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis verbum dei, per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater, quia et ipsum ita est et hoc est quod pater? Augustinus de quaest. Evang.. Cum autem diceret nemo novit filium nisi pater, non dixit: et cui voluerit pater filium revelare; sed cum diceret nemo novit patrem nisi filius, addidit et cui voluerit filius revelare: quod non ita intelligendum est quasi filius a nullo possit agnosci nisi a patre solo, pater autem non solum a filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit filius: sic enim potius dictum est, ut intelligamus patrem et ipsum filium per filium revelari, quia ipse est mentis nostrae lumen; et quod postea intulit et cui voluerit filius revelare, non tantum patrem, sed etiam filium accipiamus: ad totum enim quod dixit, illatum est: verbo enim suo se pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat. Chrysostomus super Matth..
Si ergo patrem revelat, et seipsum revelat. Sed hoc quidem ut manifestum dimisit; illud autem posuit, quia scilicet poterat esse dubium. Per hoc etiam instruit quod adeo concordat patri quod non est possibile aliquem venire ad patrem nisi per filium: hoc enim maxime scandalizabat, quod videbatur deo contrarius; et ideo per omnia hoc destruere studuit.