Postquam divisit transmutationes in generationem et corruptionem et motum, hic subdividit alterum membrum divisionis, scilicet motum, secundum genera in quibus potest esse motus.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quibus generibus possit esse motus.
Secundo ostendit quot modis dicitur immobile, ibi, immobile autem quod.
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, secundum substantiam autem. Tertio concludit principalem intentionem, ibi, quoniam autem neque.
Dicit ergo primo, quod cum praedicamenta dividantur per substantiam, qualitatem, et huiusmodi; et in aliis generibus non possit esse motus; erunt igitur tria genera entis in quibus potest esse motus: quae sunt qualitas, quantitas et ubi: loco cuius ponit locum, quia nihil aliud significat esse ubi, nisi esse in loco; et moveri secundum locum, nihil est aliud quam moveri secundum ubi. Non enim motus secundum locum attribuitur subiecto loco, in quo est locus, sed ei quod est in loco.
Attendendum est autem quod praetermittere videtur tria genera, scilicet quando, situm et habere. Cum enim quando significet esse in tempore, tempus autem sit numerus motus, eiusdem rationis est non esse motum in genere quando, et non esse motum in genere actionis et passionis, quae significant aliqualiter ipsum motum. Positio vero non addit supra ubi, nisi ordinem partium determinatum, qui nihil aliud est quam determinata relatio partium adinvicem. Habitus etiam importat habitudinem indumenti ad indutum. Et sic eiusdem rationis videtur esse quod non sit motus in situ et habere, et quod non sit in ad aliquid.
Deinde cum dicit secundum substantiam probat propositum.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod non sit motus in substantia. Secundo quod non sit motus in ad aliquid, ibi, neque ad aliquid. Tertio quod non est motus in agere et pati, ibi, neque facientis et patientis.
Ostendit ergo primo, quod secundum substantiam non potest esse motus, quia motus est mutatio de subiecto in subiectum. Duo ergo subiecta inter quae est motus, sunt contraria aut media. Cum igitur substantiae nihil sit contrarium, relinquitur quod secundum substantiam non possit esse motus, sed generatio et corruptio tantum, quorum termini sunt oppositi secundum contradictionem, et non secundum contrarietatem, ut supra dictum est.
Videtur autem hoc quod dictum est substantiae nihil est contrarium, falsum esse, cum ignis manifeste appareat contrarius aquae: et cum Aristoteles in primo de caelo probaverit quod caelum non est corruptibile, quia non habet contrarium; alia vero corpora quae sunt corruptibilia, contrarium habent.
Dixerunt igitur quidam, quod toti substantiae compositae, non est aliquid contrarium, quia oportet contrariorum esse unum subiectum; sed formae substantiali nihil prohibet esse contrarium. Dicebant enim quod calor est forma substantialis ignis. Hoc autem non potest esse verum, quia formae substantiales non sunt sensibiles per se. Et iterum manifestum est quod calor et frigus in aliis corporibus sunt accidentia.
Quod autem est in genere substantiae, nulli potest accidens esse.
Unde alii dixerunt, quod calor et frigus non sunt formae substantiales ignis et aquae, sed tamen eorum formae substantiales sunt contrariae, et recipiunt magis et minus, et sunt quasi mediae inter substantiam et accidens. Sed hoc omnino irrationabiliter dicitur. Nam, cum forma sit principium speciei, si formae ignis et aquae non sunt vere substantiales, neque ignis et aqua sunt verae species in genere substantiae. Non est igitur possibile quod inter substantiam et accidens sit aliquod medium: tum quia sunt diversorum generum, inter huiusmodi autem non cadit medium, ut supra in decimo ostensum est: tum quia etiam definitiones substantiae et accidentis immediatae sunt. Est enim substantia ens per se; accidens vero ens per se non est, sed in alio.
Dicendum est ergo quod nec formae substantiales possunt esse contrariae, quia contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae, et quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud contrarium. Unde in illis generibus in quibus talis distantia continua et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Sicut patet in numeris.
Distantia enim numerorum adinvicem non intelligitur secundum aliquam continuitatem, sed secundum additionem unitatum.
Unde numerus numero non est contrarius.
Et similiter nec figura figurae.
Eodem autem modo est in substantiis; quia ratio cuiuslibet speciei constituitur in quodam determinato indivisibili.
Sed cum forma sit differentiae principium; si formae substantiales non sunt adinvicem contrariae, sequitur quod non sit contrarietas in differentiis; cum tamen supra ostensum sit, quod genus dividitur in contrarias differentias.
Dicendum est igitur quod forma substantialis secundum quod in se consideratur, constituit speciem in genere substantiae: secundum autem quod una forma habet sibi intellectam privationem alterius formae, sic diversae formae sunt contrariarum differentiarum principia. Nam privatio quodammodo contrarium est. Et per hunc modum opponuntur animatum et inanimatum, rationale et irrationale et huiusmodi.
Deinde cum dicit neque ad ostendit non per se esse motum in genere ad aliquid, sed solum per accidens. Sicuti enim aliquid movetur per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto; ita et in aliquo dicitur esse motus per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto. Hoc autem invenimus in genere ad aliquid; quod nisi aliquid alterum permutetur, non verum est dicere quod in eo fiat permutatio, sicut non fit de aequali inaequale, non facta permutatione secundum quantitatem. Et similiter non fit de dissimili simile, nisi facta permutatione secundum qualitatem. Videmus etiam quod unum relativorum dicitur permutari facta permutatione circa alterum; sicut alterum per se manens de sinistro fit dextrum, altero secundum locum permutato.
Relinquitur igitur quod in ad aliquid non est motus nisi per accidens.
Deinde cum dicit neque facientis ostendit, quod neque in agere et pati sit motus: et hoc quatuor rationibus: quarum prima talis est. Agere et pati sunt motus, et significant motum. Si igitur in agere et pati esset motus, sequeretur, quod motus sit alicuius motus, et generatio generationis, et permutatio permutationis. Sed hoc est impossibile; ergo, et hoc quod in agere et pati sit motus. Quod autem impossibile sit motum esse motus, sic ostendit. Motum enim esse motus contingit dupliciter: aut ut eius quod movetur, aut ut termini. Eius quidem quod movetur: sicut dicimus motum esse hominis, quia homo movetur, quia ex albo in nigrum permutatur. Unde et similiter motus movebitur, et aut calefiet, aut infrigidabitur, aut mutabitur secundum locum, aut augebitur. Hoc autem est impossibile; quia motus non potest esse subiectum caloris aut frigoris, aut alicuius huiusmodi. Relinquitur igitur quod non contingat motum esse motus sicut subiecti.
Sed neque etiam sicut termini; ita scilicet quod aliquod subiectum alterum permutetur de una specie permutationis in aliam, sicut homo permutatur de languore in sanitatem. Hoc enim est impossibile nisi per accidens.
Unde consequenter ostendit quod est impossibile per se, quia omnis motus est permutatio de uno in aliud. Et similiter generatio et corruptio est mutatio de uno in aliud, licet termini permutationis non sic opponantur in generatione et corruptione sicut in motu, ut supra dictum est. Si igitur sit aliqua permutatio de una permutatione in aliam, puta de sanatione in quamdam aliam permutationem, sequetur quod simul dum aliquid permutatur de sanitate in aegritudinem, permutetur de illa permutatione in aliam permutationem; quia adhuc uno extremorum permutationis existente, fit transmutatio de illo extremo in aliud. Et sic, si duae transmutationes sunt extrema unius permutationis, sequetur, quod durante prima transmutatione, fiat transmutatio in aliam. Et sic simul, dum aliquod movetur de sanitate in aegritudinem, transmutabitur de sanatione in aliam transmutationem.
Sed hoc non videtur, nisi inquantum una mutatio succedit alteri. Contingit autem quod ad hanc mutationem qua aliquid movetur de sanitate in aegritudinem, succedat quaevis alia mutatio; puta dealbatio, vel denigratio, mutatio secundum locum, vel quaecumque alia. Unde manifestum est, quod si aliquis languet per hoc quod movetur de sanitate in aegritudinem, quod ex hac mutatione permutari poterit in quamcumque aliam mutationem. Neque est mirum, quia poterit ex hac mutatione mutari ut in quiete. Contingit enim post hanc mutationem aliquem quiescere.
Sed cum omnis mutatio sit in non contingens, idest in oppositum, quod non contingit simul verum esse cum suo opposito, sequitur quod si permutatio sit de mutatione in mutationem, quod semper sit in oppositam mutationem quam appellat non contingentem. Et illa transmutatio in quam fit transitus, oportet quod sit de aliquo in aliquid. Quare non fiet transitus de permutatione languoris, nisi in oppositam mutationem quae dicitur sanatio.
Et sic videntur duo contraria sequi: scilicet quod opposita permutatio fiat de una permutatione in quamcumque aliam, et quod non nisi in oppositam. Ex quo sequitur ulterius, quod simul dum mutatur aliquid ad unum oppositorum, mutetur in mutationem tamquam in aliud oppositum.
Quod videtur impossibile: sequitur enim, quod simul intentio naturae tendat in opposita. Non igitur est possibile, quod per se mutetur aliquid de una permutatione in aliam.
Sed per accidens hoc contingit; sicut aliquis permutatur ex reminiscentia in oblivionem, quia subiectum permutatur, quandoque ad unum terminum, quandoque ad alium: non quod sit intentio moventis ad hoc, quod simul dum permutatur in unum, intendat tendere in aliud.
Deinde cum dicit et adhuc secundam rationem ponit, quae talis est.
Si permutatio sit permutationis, sicut terminus termini, vel generatio generationis, necesse erit quod ad permutationem non perveniatur nisi per aliam permutationem, sicut ad qualitatem non pervenitur nisi per alterationem praecedentem: et sic ad illam mutationem praecedentem non pervenitur, nisi per aliquam priorem mutationem: et ita procedetur in infinitum.
Quod esse non potest: quia si ponantur infinitae permutationes hoc modo ordinatae, quod una inducat ad aliam, necesse est priorem esse si posterior sit.
Ponamus enim quod generationis simpliciter, quae est generatio substantiae, sit quaedam generatio. Si ergo generatio simpliciter fiat quandoque et iterum ipsum fieri generationis simpliciter aliquando fiebat, sequetur, quod nondum erat quod fit simpliciter: sed erat generatio secundum aliquid, secundum quod fit ipsa generatio generationis. Si itaque et haec generatio aliquando fiebat, cum non sit abire in infinitum, et in infinitis non sit accipere primum, non erit devenire ad primum fieri.
Si autem prius non est, neque posterius, ut supra dictum est: quare sequetur quod non sit habitum, idest, id quod consequenter est. Et inde sequitur, quod nihil possit fieri neque moveri neque mutari: quod est impossibile. Non igitur possibile est quod mutationis sit mutatio.
Deinde cum dicit adhuc eiusdem tertiam rationem ponit, quae talis est.
Motus contrarii sunt eiusdem subiecti, etiam quies et motus, et etiam generatio et corruptio; quia opposita nata sunt fieri circa idem. Si igitur aliquod subiectum transmutetur de generatione in corruptionem, simul dum generatur, transmutabitur ad corruptionem; quod est transmutari ad non esse; nam corruptionis terminus est non esse. Quod autem transmutatur ad non esse, corrumpitur. Sequitur igitur, quod aliquid simul dum fit corrumpatur.
Sed hoc non potest esse. Neque enim dum aliquid fit corrumpitur, neque statim postea corrumpitur. Cum enim corruptio sit de esse in non esse, oportebit id quod corrumpitur esse. Et sic oportet inter generationem quae est mutatio ad esse, et corruptionem quae est mutatio ad non esse, invenire quietem mediam. Et sic non est mutatio de generatione in corruptionem.
Deinde cum dicit adhuc oportet quartam rationem ponit; quae talis est.
In omni, quod generatur, oportet duo inveniri, quorum unum est materia eius quod fit, et aliud ad quod terminatur generatio.
Si ergo generetur generatio, oportet quod generatio et motus habeant materiam talem, quale est alterabile corpus, aut anima, aut aliquid huiusmodi: sed huius materiam non est assignare generationi et motui.
Similiter etiam oportet in generatione esse aliquid ad quod terminatur mutatio; quia oportet aliquam partem, scilicet materiam eius quod generatur, esse motam ex hoc in hoc: et hoc in quod terminatur motus, non contingit esse motum sed terminum motus. Non enim huiusmodi permutationis quae est disciplinatio, est aliqua alia disciplinatio quae ad eam terminetur, quae sit disciplina disciplinationis.
Quare relinquitur quod non sit generatio generationis.
Deinde cum dicit quoniam autem concludit principale intentum; dicens, quod quia motus non potest esse neque in genere substantiae, neque in ad aliquid, neque in agere et pati, relinquitur quod motus sit secundum quale et quantum et ubi. In his enim generibus contingit esse contrarietatem quae est inter terminos motus, ut ostensum est.
Sed quia qualitas quandoque dicitur de forma substantiali, subiungitur quod cum motus dicitur esse in quali, non intelligitur significare substantiam secundum quod differentia substantialis praedicatur in eo quod quale; sed de quali secundum quod dicitur aliquid pati, vel impassibile esse. Non enim est proprie alteratio nisi secundum passibiles qualitates, ut in septimo physicorum probatur.
Deinde cum dicit immobile ostendit quot modis dicitur immobile. Et ponit tres modos: quorum primus est, quod immobile dicitur id quod omnino est impossibile moveri, sicut deus est immobilis.
Secundus modus est secundum quod dicitur immobile, id quod vix non potest moveri, sicut saxum magnum.
Tertius modus est secundum quod dicitur immobile id quod natum est moveri, sed tunc non possit moveri, quando natum est, et ubi natum est moveri, et sicut natum est moveri. Et hoc solum immobile dicitur proprie quiescere, quia quies est contraria motui. Unde oportet quod quies sit privatio motus in susceptivo motus.