TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.
Quoniam autem appetitus aliquando sunt contrarii ad invicem propter contrarietatem boni, et ad bonum simpliciter, accidit quaedam pugna et contrarietas in mentibus, ex hoc quod ratio decernens motum, contraria est desiderio sensibili, quod impetum facit per motum in appetibile quod videtur bonum : haec autem contrarietas appetituum fit in animatis quae sensum habent per intellectum. In talibus enim intellectus aliquando praecipit retrahere ab electione sensibili : desiderium autem impetum facit et praecipit motum fieri per ipsum, quod jam delectabile est, eo quod nunc videtur ut nunc illud esse dulce. Et quod dulce est, ideo accipit hoc ut simpliciter bonum, et simpliciter delectabile : et hoc contingit, quod non videt jam quod solum facit delectabile, hoc est praesens tempus : si enim acciperet quod praesentia ut nunc tantum facit delectationem, ut delectaret praesens ad futurum et futurum ad praesens cognosceretur non esse praesens bonum simpliciter : hoc autem non facit appetitus, sed prolabitur in praesens ac si sit simpliciter bonum : et sic patet quod ut simpliciter bonum et appetitum et intellectum, sed ut simpliciter bonum movens et intellectum, est simpliciter bonum secundum rei veritatem : sed ut simpliciter bonum movens appetitum, aliquando non est bonum simpliciter, sed videtur.
Et cum species movens sit in ipso quod movetur, et quoad illum est nunc bonum et simpliciter bonum acceptum : tunc patet quod movens omne erit unum specie, et hoc est appetitivum, et haec assimilari possunt dictis Heracliti, qui dixit omnem rem sic esse prout videtur. Ita enim appetitus movetur ad apparens, ac si sit realiter bonum quod apparet bonum. Sic igitur species movens ut movens est una quae est quod videtur bonum simpliciter : et inter moventia quidem animam primum movens est appetibile : et hoc est appetibile primum quod sic movet, quod nullo modo movetur. Movet autem non secundum quod est in re, sed in eo quod est intellectum seu imaginatum : numero autem et subjecto plura sunt moventia, et reducuntur omnia moventia ad tria in genere, quorum unum est movens, alterum quo movetur, et tertium quod movetur. Movens autem duplex est : est enim movens unum videlicet quod movet immobile existens, quod est primo primum movens, alterum autem. movet cum et ipsum moveatur. Movens autem immobile quod est primum movens, est actuale bonum, ut diximus superius : movens autem secundum quod movet, cum ipsum moveatur, est potentia appetitiva : omne enim quod appetit secundum quod appetit, movet : cum motum sit ab actuali bono imaginato vel intellecto : et ipse appetitus est actus quidam et motus appetitivae potentiae : quia appetere convenit ei : et appetitus dicitur de potentia et operatione ejusdem. Quod autem movetur per appetitum, est animal cujus est motus processivus in rem quae appetitur secundum quod appetitur. Quo vero appetitur, est organum corporeum appetitus, quo perficitur motus processivus, sicut ala, vel
pes : et quia talis motus processivus communis est animae et corpori, licet sit ab anima veniens in corpus, ideo in alia scientia ubi inquiremus de communibus operibus animae et corpori, agendum erit de illo, ubi faciemus librum de causa et differentiis hujus motus, quem vocamus processivum,