Deinde cum dicit ducit enim manifestat definitionem saporis, et quantum ad ultimam partem eius: nam prima pars eius manifesta est ex praecedentibus. Dixerat autem quod sapor alterat gustum secundum potentiam: et ad hoc manifestandum subdit, quod sapor, sicut et quodlibet sensibile, reducit in actum sensitivum, quod prius erat in potentia ad sensibile; quia sentire, quod sequitur actionem sensibilis in sensum, non fit secundum addiscere, sed secundum speculari, idest non habet similitudinem cum eo quod est addiscere, quia alias in eo qui addiscit, generatur habitus scientiae de novo; sed in eo qui sentit, non generatur sensus de novo per actionem sensibilis, sed sensus fit actu operans, sicut contingit in eo qui speculatur actu.