Postquam philosophus in praecedenti libro recollegerat quae ante dicta erant tam in hoc libro quam in libro physicorum de entibus imperfectis, in hoc libro intendit recolligere quae dicta sunt de ente simpliciter idest, de substantia, tam in septimo et in octavo huius, quam etiam in primo physicorum, et addere id quod deest ad complendam considerationem de substantiis.
Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod ad istam scientiam pertinet considerare praecipue de substantia.
In secunda de substantia determinat, ibi, substantiae vero tres.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens quod in hac scientia est theoria, idest consideratio principalis de substantia. Nam cum ista scientia, utpote prima, et quae sapientia dicitur, principia prima entium inquirat, necesse est quod in hac scientia inquirantur principaliter principia et causae substantiarum.
Nam ista sunt principia entium prima. Quomodo autem differant principium et causa, in quinto habitum est.
Etenim et si probat propositum quatuor modis. Primo per hoc quod substantia est prior aliis entibus. Unde scientia prima, de primo ente debet principaliter determinare.
Quod autem substantia sit prima inter omnia entia, manifestat per simile in rebus sensibilibus, in quibus invenitur ordo inter aliqua dupliciter. Uno modo secundum quod partes alicuius totius habent ordinem adinvicem, sicut in animali pars prima est cor, et in domo fundamentum. Alio modo secundum quod aliqua sunt consequenter se habentia, ex quibus non fit unum vel continuitate vel contactu. Sicut in exercitu dicitur prima acies, et secunda acies. Sicut igitur in aliquo toto est aliqua prima pars, et sicut iterum in his quae consequenter se habent, est aliquod primum, ita substantia est primum inter omnia alia entia.
Et hoc est quod dicit, quod si omne, idest universitas entium sit quoddam totum, substantia est prima pars, sicut fundamentum in domo. Et si entia se habent sicut ea quae sunt consequenter, ita etiam substantia erit primum, et deinde quantitas, et qualitas, et alia genera.
Averrois autem non attendens hoc secundum similitudinem dici, quia consideravit non posse cadere in alicuius mentem, quod omnia alia genera entium essent sicut partes unius totius continui, divertit a plano sensu literae in aliam expositionem, dicens per haec duo Aristotelem intendisse duplicem habitudinem quam contingit opinari in entibus; scilicet vel quod habeant se sicut ea quae sunt unius naturae et unius generis, quod esset si ens esset commune genus eorum vel qualitercumque communitatem habens ad ea. Et hoc intelligit cum dicit, si ut totum quoddam.
Vel quod habeant se adinvicem sicut quae in nullo communi conveniunt.
Et hoc intellexit cum dixit, et si in eo quod consequenter etc.. Utrolibet enim modo sequitur quod substantia sit prior aliis entibus.
Deinde cum dicit similiter autem secundo modo probat idem; dicens, quod quantitas et qualitas et huiusmodi non sunt simpliciter entia, ut infra dicetur. Nam ens dicitur quasi esse habens, hoc autem solum est substantia, quae subsistit. Accidentia autem dicuntur entia, non quia sunt, sed quia magis ipsis aliquid est; sicut albedo dicitur esse, quia eius subiectum est album. Ideo dicit, quod non dicuntur simpliciter entia, sed entis entia, sicut qualitas et motus.
Nec est mirum, si accidentia dicuntur entia, cum non sint simpliciter entia, quia etiam privationes et negationes dicuntur quodammodo entia, sicut non album et non rectum. Dicimus enim quod non album est; non quia non album esse habeat, sed quia subiectum aliquod est albedine privatum. Hoc igitur commune est inter accidentia et privationes, quia de utrisque dicitur ens ratione subiecti. Sed in hoc differunt, quia subiectum secundum accidentia habet esse aliquale, secundum vero privationes non habet esse aliquale, sed est deficiens ab esse.
Sic igitur, cum accidentia non sint simpliciter entia, sed solum substantiae, haec scientia, quae considerat ens inquantum est ens, non considerat principaliter accidentia, sed substantias.
Deinde cum dicit amplius nihil tertio modo probat, quia scilicet alia entia non possunt separari a substantia.
Accidentia enim non possunt esse nisi in subiecto. Et ideo in consideratione substantiae includitur consideratio accidentium.
Deinde cum dicit testantur autem quarto probat idem, dicens, quod etiam philosophi antiqui testantur ipso facto, quod philosophi consideratio est de substantiis; quia quaerentes causas entis, quaerunt causas substantiae solum. Et hoc fecerunt et quidam moderni, sed tamen differenter.
Non enim quaerebant principia et elementa et causas eodem modo, sed diversimode.
Nam moderni, scilicet Platonici, dicunt universalia magis esse substantias quam particularia.
Dicunt enim, genera, quae sunt universalia, magis esse principia et causas substantiarum quam particularia. Et hoc ideo, quia logice inquirebant de rebus.
Universalia enim, quae secundum rationem sunt abstracta a sensibilibus, credebant etiam in rerum natura abstracta fore, et principia particularium. Sed antiqui philosophi ut democritus et empedocles, posuerunt substantias et principia rerum esse particularia, ut ignem et terram; non autem hoc commune, quod est corpus.