Consequenter ponitur ratio retributionis; ideo sequitur, cum sancto. Circa hoc duo facit. Primo ponit rationem retributionis. Secundo exponit eam, ibi, quoniam tu populum. Primi duo versus dupliciter possunt intelligi. Uno modo, ut intelligatur ad deum loqui; et sic est literalis sensus; quasi dicat, tu dominus, cum sancto sanctus eris. Et sic dicit duo: scilicet quod deus sit remunerator et adprobator bonorum. Secundo, quomodo est reprobator malorum; unde sequitur, et cum innocente etc.. Et cum perverso perverteris. Est autem sciendum quod nominat scilicet sanctum, innocentem, et electum.
Electus autem potest dupliciter intelligi. Uno modo a deo; hoc est commune omnibus sanctis: Ephes. 1: elegit nos deus ante mundi constitutionem etc..
Alio modo dicitur electus qui habet excellentiam innocentiae et sanctitatis: Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Si primo modo sumatur electus, tunc secundum ponit ex parte nostra, et tertium ex parte dei. Si secundo modo, sic proponit duo, quae ex parte nostra sunt. Primum est operatio boni quae fit propter deum; et quae proprie habet rationem sanctitatis: quia omnia quae ordinantur ad deum, dicuntur sancta: et hoc est quod dicit, domine, tu eris sanctus cum sancto, sanctitatem in eo causando: Lev. 21: ego deus qui sanctifico vos. Vel sic. Tu eris sanctus effective, idest ostendens te amare et adprobare sanctitatem: non enim ostendit se nisi per opera; substantiam enim ejus non videmus.
Nec aliter est sanctus cum sancto, nisi ostendendo sanctitatem: non est enim visibilis nunc nobis, ut dicamus quod conformat se sancto in motibus exterioribus, sicut de homine qui diversis diversimode se conformat, maxime amicis: quia omne animal diligit sibi simile; et quod diligit quis, illud remunerat. Unde ostendens te sanctum, quando remunerabis, inquit, sanctitatis opera? et cum viro innocente innocens eris, effective et remunerando.
Et cum electo, quem tu diligis, electus eris, quia facies quod ipse te eliget: joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos primordialiter: Deut. 4: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Et 26: deum elegisti hodie, ut sit tibi deus, et obedias ejus imperio: et dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, et faciet te excelsiorem cunctis gentibus, ut sis populus sanctus. Vel, electus, idest excellenter separatus. Et cum perverso perverteris, idest permittes eum esse perversum. Vel perversi sunt illi qui non sequuntur illos quos debent sequi.
Qui ergo non sequitur voluntatem dei, videtur perversus. Ergo tu contra voluntatem dei, et deus contra voluntatem tuam; quasi dicat: tu vis habere beatitudinem, et deus dabit miseriam: Lev. 26: si ambulaveritis mihi ex adverso, et ego contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra. Et ideo dicit, cum perverso perverteris, idest agens contra voluntatem perversorum. Alio modo potest legi, ut referat sermonem ad aliquem hominem: et sic homo cum sancto homine, vel cum christo sanctus eris: quia non audies de deo nisi sanctitatem.
Exod. 37: cum viro religioso tracta de sanctitate: et cum innocente innocens eris, quia secundum conversationem informantur mores: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et cum perverso perverteris. Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicat superbo etc.. Consequenter exponit praemissa secundum primam lecturam. Quare eris domine cum sancto? quia, tu populum humilem salvum facies, idest in hoc quod humilem salvum facies, ostendit te cum sancto sanctum esse: Jacobi 4: humilibus dat gratiam: Matth. 19: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum caelorum: psalm. 137: excelsus dominus, et humilia respicit. Quare cum perverso perverteris? quia oculos superborum humiliabis: Luc. 14: omnis qui se exaltat humiliabitur: isa. 2: oculi sublimes humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. Et dicit, oculos, quia superbia in hoc consistit, quod homo aspectum suum ad majora quam sit sua proportio, erigit: isa. 16: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus. Et ideo psalm. 130: domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei.