LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
Congregantes ergo breviter quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia stans per seipsam secundum diffinitionem et esse, est non cadens sub corruptione.
Si autem aliquis proterviens dicat, quod possibile est, quod substantia stans per seipsam cadat sub corruptione. Dicimus contra illum, quod si illud est possibile, tunc possibile est quod substantia stans per essentiam suam, separetur ab essentia sua, quod impossibile est, cum non possint contradictoria verificari de eodem. Quoniam praeterquam quod substantia stans per seipsam est una simplex et non composita, sequitur quod causa sua in esse et causatum suum sunt simul, et neutrum praecedit alterum. Omnis autem substantia cadens sub corruptione, non est sub corruptione, nisi separetur a causa sua formante : dum vero permanet substantia uno modo pendens ad causam suam formantem et retinentem et servantem, non perit, neque destruitur aliquo modo. Jam ergo verificatum est, quod omnis substantia stans per seipsam, neque destruitur, neque corrumpitur.
Quod autem Plato in Timaeo dicit : " Dii deorum, quorum opifex paterque ego, natura quidem corruptibiles, voluntate autem mea permanentes estis : " non ideo dictum est, quod in natura sua habeant principium suae corruptionis, sed propter hoc quod esse a se secundum id quod sunt, non habent, sed habent esse ab influentia primi, a quo si averterentur, quod tamen impossibile est, nihil essent, et ab esse deficerent.