Postquam ostendit quod consideratio philosophi principaliter de substantiis est, hic incipit de substantiis determinare: et dividitur in partes duas.
In prima dividit substantiam. In secunda de partibus divisionis determinat, ibi, sensibilis vero substantia.
Dicit ergo primo, quod tres sunt substantiae. Una quidem est sensibilis, quae in duo genera dividitur. Nam substantiarum sensibilium quaedam sunt sempiternae, scilicet corpora caelestia, quaedam vero sunt corruptibiles. Substantia vero sensibilis et corruptibilis nota est omnibus, sicut sunt plantae et animalia.
Sed alia substantia sensibilis, scilicet sempiterna, est cuius principia quaerere intendimus in hoc libro; scilicet si unum sit eorum principium vel multa.
Hoc enim inquiret considerando de substantiis separatis, quae sunt principia moventia et fines corporum caelestium, ut infra patebit. Ponit autem hic large elementa loco principiorum. Nam elementum proprie non est nisi causa intrinseca.
Tertium vero genus est substantiae immobilis, quae non est sensibilis. Et haec non est omnibus manifesta, sed quidam ponunt eam esse separabilem a sensibilibus.
Quorum opinio diversificatur.
Quidam enim dividunt substantiam separabilem in duo genera: scilicet in species, quas vocant ideas, et mathematica. Sicut enim invenitur secundum rationem duplex modus separationis: unus quo separantur mathematica a materia sensibili, alius quo separantur universalia a particularibus: ita et secundum rem ponebant et universalia esse separata, quae dicebant species, et etiam mathematica. Sed quidam haec duo, scilicet species et mathematica, in unam naturam reducebant. Utrique igitur hi erant Platonici. Sed alii, scilicet Pythagorici, non ponebant species, sed solum mathematica.
Inter haec autem tria genera substantiarum hoc differt: quia substantiae sensibiles, sive sint corruptibiles sive perpetuae, pertinent ad considerationem naturalis philosophiae, quae determinat de ente mobili. Huiusmodi enim substantiae sensibiles sunt in motu. Substantia autem separabilis et immobilis pertinet ad considerationem alterius scientiae, et non ad eamdem, si tamen nullum principium sit commune utrisque substantiis: quia si in aliquo conveniant, pertinebit utrarumque substantiarum consideratio ad illam scientiam, quae illud commune considerat. Et ideo naturalis scientia considerat solum de substantiis sensibilibus, inquantum sunt in actu et in motu. Et ideo tam de his etiam quam de substantiis immobilibus considerat haec scientia, inquantum communicant in hoc quod sunt entia et substantiae.
Deinde cum dicit sensibilis vero determinat de praemissis substantiis.
Et primo de substantia sensibili.
Secundo de substantiis immobilibus, ibi, sed quoniam tres sunt.
Prima dividitur in duas. In prima inquirit principia substantiae sensibilis. In secunda inquirit utrum sint eadem principia substantiae et aliorum generum, ibi, causae vero et principia.
Circa primum duo facit. Primo inquirit de materia. Secundo de forma, ibi, tres vero causae et tria principia.
Circa primum duo facit. Primo determinat veritatem de materia. Secundo solvit dubitationem, ibi, dubitabit autem aliquis ex quo.
Circa primum duo facit. Primo enim manifestat materiam esse in sensibilibus, et quale ens sit. Secundo, quomodo diversimode invenitur in diversis substantiis sensibilibus, ibi, omnia vero materiam habent.
Circa primum duo facit. Primo quod dictum est. Secundo solvit argumentum ex quo aliqui antiqui negaverunt generationem, ibi, quoniam autem duplex.
Circa primum duo facit. Primo ostendit materiam esse in sensibilibus. Secundo vero ostendit quale ens sit materia, ibi, si itaque transmutationes.
Dicit ergo primo, quod substantia sensibilis est mutabilis, ut dictum est.
Omnis autem mutatio est ex oppositis, aut ex mediis, ut supra ostensum est. Non autem est mutatio ex quibuscumque oppositis: fit enim album ex non albo, non tamen ex quolibet non albo: nam vox est non album; sed corpus non fit album ex voce, sed ex non albo, quod est nigrum vel medium. Et ideo dicit quod mutatio fit ex opposito, quod est contrarium.
Nec est instantia de substantia in qua fit mutatio, cum tamen substantiae nihil sit contrarium; quia in substantia est privatio quae quodammodo computatur inter contraria, ut in decimo ostensum est.
Quia igitur omnis mutatio est de contrario in contrarium, necesse est subesse aliquod subiectum, quod possit mutari de contrario in contrarium. Et hoc philosophus probat dupliciter. Primo quidem, quia unum contrariorum non transmutatur in alterum; non enim ipsa nigredo fit albedo. Unde, si debeat fieri transmutatio de nigro in album, oportet aliquid esse praeter nigredinem quod fiat album.
Alio modo probat idem ex hoc, quod in qualibet transmutatione invenitur aliquid manens; sicut in transmutatione, quae est de nigro in album, corpus manet; aliud vero, scilicet contrarium, ut puta nigrum, non manet. Unde manifestum est, quod materia est aliquid tertium praeter contraria.
Deinde cum dicit si itaque ostendit cuiusmodi ens sit materia; et dicit, quod transmutationes sunt quatuor: generatio quidem et corruptio simplex secundum substantiam; et augmentum et diminutio secundum quantitatem; alteratio secundum passionem, quae est tertia species qualitatis; latio, idest loci mutatio, secundum ubi. Et manifestum est, quod omnes istae transmutationes erunt secundum contrarietates, quae sunt secundum unumquodque horum generum: ut puta, alteratio in contrarietatem qualitatis; augmentum in contrarietatem quantitatis, et sic de aliis.
Et ita, cum in qualibet transmutatione sit quoddam tertium praeter contrarium, quod dicitur materia, necesse est, quod id quod transmutatur, sive subiectum transmutationis, quantum est de se, sit in potentia ad utrumque contrarium. Aliter enim non esset susceptivum utriusque, nec posset de uno in aliud transmutari. Sicut igitur corpus, quod transmutatur de albedine in nigredinem, inquantum est corpus, est in potentia ad utrumque, ita materia in generatione substantiae, quae est subiectum generationis et corruptionis, quantum est de se, est in potentia ad formam et privationem, nec formam nec privationem, quantum est de se, actu habens.
Deinde cum dicit quoniam autem hic philosophus secundum veritatem determinat de ipsa materia.
Circa quod duo facit. Primo solvit dubitationem.
Secundo ostendit quomodo aliqui antiqui dixerunt simile praedictae solutioni, ibi, et hoc est Anaxagorae.
Solvit autem hanc dubitationem antiquorum naturalium philosophorum, qui removebant generationem propter hoc, quod non credebant quod posset aliquid fieri ex non ente, quia ex nihilo fit nihil; nec etiam ex ente, quia sic esset antequam fieret.
Hanc ergo dubitationem philosophus solvit, ostendendo qualiter aliquid fit ex ente et ex non ente; dicens, quod duplex est ens, scilicet ens actu, et ens potentia. Omne igitur, quod transmutatur, transmutatur ex ente in potentia in actu ens; sicut cum aliquid alteratur ex albo in potentia in actu album. Et similiter est in motu ipsius augmenti et decrementi; quia transmutatur aliquid de potentia magno vel parvo, in actu magnum vel parvum. Unde et in genere substantiae fiunt omnia ex non ente et ente. Ex non ente quidem secundum accidens, inquantum fit aliquid ex materia subiecta privationi, secundum quam dicitur non ens. Sed per se fit aliquid ex ente, non autem in actu, sed in potentia, scilicet ex materia, quae est ens in potentia, ut supra ostensum est.
Sciendum est autem, quod praedictae positioni antiquorum naturalium negantium generationem et dicentium, quod generatio non est aliud quam alteratio, voluerunt obviare quidam posteriores dicentes generationem esse per segregationem ab aliquo mixto et confuso.
Philosophus ergo tertio cum dicit et hoc est ostendit quod etiam omnes sic dicentes, aliquid simile praedictae positioni dicere voluerunt, sed non attingunt. Dicit ergo quod hoc, scilicet materia quae est ens in potentia ad omnia, esse illud unum quod Anaxagoras posuit. Dicebat enim quod omne quod generatur ex aliquo, est in eo ex quo generatur. Et sic a principio omnia erant mixta in quodam uno, nesciens distinguere inter potentiam et actum. Sed dignius est ponere materiam, in qua omnia sunt in potentia, quam ponere omnia simul in actu, ut videtur ex verbis Anaxagorae. Et hoc est quod empedocles dixit, quod a principio omnia erant mixta et confusa per amicitiam, et postea lis segregavit. Et similiter Anaximander dixit, quod in uno confuso praeexstiterant omnia contraria. Et democritus etiam dixit, quod omnia, quae fiunt, prius erant in potentia, sed non in actu.
Unde manifestum est, quod omnes isti philosophi tetigerunt quodammodo materiam, sed non perfecte ad eam pervenerunt.
Deinde cum dicit omnia vero ostendit, quod non eodem modo materia est in omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod quaecumque transmutantur, oportet quod habeant materiam, sed aliam et aliam.
Ea enim quae transmutantur secundum substantiam, idest quae generantur et corrumpuntur, habent materiam, quae est subiectum generationis et corruptionis; quae scilicet de se est in potentia ad formas et ad privationes. Sed corpora caelestia, quae sunt sempiterna et ingenerabilia, sed mobilia secundum locum, habent quidem materiam, sed non quae est subiectum generationis, aut quae sit in potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad terminos motus localis qui sunt, unde incipit motus, et quo motus intendit.
Deinde cum dicit dubitabit autem solvit quamdam dubitationem circa praedeterminata; dicens, quod aliquis potest dubitare, cum generatio sit transmutatio de non ente in ens, ex quo non ente in ens fit generatio. Dicitur enim non ens tripliciter.
Uno modo quod nullo modo est; et ex tali non ente non fit generatio, quia ex nihilo nihil fit secundum naturam. Alio modo dicitur non ens ipsa privatio, quae consideratur in aliquo subiecto: et ex tali non ente fit quidem generatio, sed per accidens, inquantum scilicet generatio fit ex subiecto, cui accidit privatio. Tertio modo dicitur non ens ipsa materia, quae, quantum est de se, non est ens actu, sed ens potentia. Et ex tali non ente fit generatio per se. Et hoc est quod dicit, quod si aliquod non ens est ens in potentia, ex tali, scilicet non ente, fit generatio per se.
Quamvis autem generatio fiat ex non ente quod est in potentia, non tamen fit quodlibet ex quocumque; sed diversa fiunt ex diversis materiis. Unumquodque enim generabilium habet materiam determinatam ex qua fit, quia formam oportet esse proportionatam materiae. Licet enim materia prima sit in potentia ad omnes formas, tamen quodam ordine suscipit eas.
Per prius enim est in potentia ad formas elementares, et eis mediantibus secundum diversas proportiones commixtionum est in potentia ad diversas formas: unde non potest ex quolibet immediate fieri quodlibet, nisi forte per resolutionem in primam materiam.
Et hoc est contra Anaxagoram qui posuit quod quodlibet fit ex quolibet.
Nec ad hoc asserendum sufficit quod posuit omnia esse simul a principio. Oportet enim quod res differant in materia secundum quod diversis diversae sunt materiae. Quomodo enim essent facta infinita, et non unum tantum, si una esset materia omnium secundum positionem Anaxagorae? posuit enim Anaxagoras esse unum agens, scilicet intellectum. Unde et si materia est una, necesse est etiam quod factum sit unum, scilicet id ad quod materia erat in potentia. Ubi enim est unum agens et una materia, necesse est esse unum factum, ut in decimo habitum est.
Haec autem ratio procedit contra Anaxagoram inquantum ponebat intellectum indigere materia ad faciendum res.
Si autem ponat primum rerum principium intellectum, qui ipsam materiam producat, primum principium diversitatis rerum erit ex ordine apprehenso ab intellectu praedicto, qui secundum quod res diversas producere intendit, instituit materias diversas aptas diversitati rerum.