Quoniam. Hic convertit se ad orationem; quasi dicat: ita justus es. Quoniam tu illuminas lucernam meam. Et duo facit. Primo refert gratiarum actionem de beneficio suscepto. Secundo ponit petitionem de suscipiendo, ibi, deus meus, illumina tenebras meas. Dicit ergo, tu illuminas etc.. Hoc totum potest secundum litteram dupliciter exponi: ut per lucernam intelligatur prosperitas, per tenebras intelligatur adversitas. Sicut quando homo est laetus, videntur sibi clara omnia; quando est tristis, videntur sibi omnia obscurari. Hoc est ergo quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam domine, quia tu dedisti mihi prosperitatem, et continue das: illumina tenebras meas, idest si quid adversitatis remansit in me, expelle et remove a me. Alio modo potest intelligi moraliter, ut per lucernam intelligatur mens sive anima hominis: Prov. 20: lucerna domini spiramentum hominis.
Mens ergo hominis est quasi lucerna dei accensa divino lumine: Psal. 4: signatum est super nos etc..
Quamdiu sine peccato sumus, lucerna nostra accensa est, idest anima nostra splendet lumine gratiae; sed quando aliquid tenebrae corruptibilis carnis remanet, est extincta: Rom. 7: ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati.
Et hoc est quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest quia anima mea illuminata est lumine gratiae. Illumina tenebras meas, idest remove a me defectus et corruptiones, per quae homo incidit in tenebras. Vel potest legi allegorice, ut dicantur verba quasi ex persona christi, vel cujuscumque viri justi. In ecclesia sunt multi lucentes, sicut fideles et sancti: Philip. 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Item multi tenebrosi, sicut infideles et peccatores: Ephes. 5: eratis aliquando tenebrae etc.. Ergo homo orans pro ecclesia vel ecclesia pro se, dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest fideles qui lucent, illumina tenebras, idest peccatores.