DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria caminus.
Caminus, qui dicitur a caumate secundum Isidorum, Charitas siquidem caeterorum sanctorum fuit quasi igniculus vel ignis, sed Mariae charitas ut caminus. Unde, Isa. XXXI, 9: Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, id est, in anima sancta, et caminus ejus in Jerusalem, scilicet in Maria. Nota, quod beata caro quam Christus sibi univit in utero virginali, quodammodo assata est et mundata per Spiritum sanctum antequam assumeretur a Verbo. Unde cum dixisset Angelus Mariae de filio ex ea nascituro , Hic erit magnus, etc, quae non videbantur homini convenire, et
ipsa respondisset: Quomodo fiet istud? ac si diceret, quomodo sic munda erit caro, cum nemo mundus a sorde, respondit Angelus: Spiritus sanctus, qui ignis est abstergens rubiginem, superveniet in te , ut scilicet caro assumenda de substantia tuae carnis, ab omni concupiscentia et humore noxio desiccetur.