DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria palatium summi imperatoris et aula.
Aula. Est autem aula secundum Isidorum domus regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quatuor clausum. Palatium vero dicitur a Palante, principe Arcadiae, in cujus honore Arcades regiam aulam ipsius nomine conditam palatium vocaverunt. Maria vero aula vel palatium est summi regis. Unde in vigilia assumptionis ejus dicitur in collecta : " Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares, eligere dignatus es, etc. " Et Ambrosius in hymno : " Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, etc. "
De hac aula sive palatio videtur sensisse Poeta ubi dixit:
Regia solis erat sublimibus alta columnis : Clara micante auro, etc.
Christus sol justitiae , cujus regia uterus virginalis. Columnae hujus regiae., virtutes Mariae, quae bene dicuntur sublimes, quia Angelorum et hominum universas transcendunt gratias et virtutes. (Infra titulo de domo sapientiae invenies de columnis.) Fuit etiam clara : quia luce vera, quae Christus est, interius illustrata. Fuit deaurata auro fulvo nimis instar arcae, throni et solii. Et hoc est quod dicitur : " Clara micante auro. " (Quaere de piropo.)