In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Continua sic : Venerunt ex magna tribulatione : et ideo tribulationem amplius non patientur, quia " non esurient, " supple, satiati pane vivo. Joan. VI, 51 : Ego sum panis vivus, " neque sitient, " supple, fonte vitae potati. Joan. IV, 13 : Qui biberit ex hac aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
" Amplius. " Contra : Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient, etc. Responsio. Duo sunt in esurie, scilicet, defectus, et desiderium. Defectus omnino tolletur, desiderium manebit, ut sic excludatur fastidium : et ita Sancti semper reficientur, et satiabuntur, et numquam fastidient. I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Esuries ergo hic sumitur pro defectu, in libro Ecclesiastici pro desiderio et affectu.
" Nec cadet super illos sol, " id est, major tribulatio, " neque ullus aestus, " id est, minor tribulatio. Et bene dicit : " Neque ullus aestus, " quia neque corporalis, neque spiritualis, nec aeternus, nec temporalis. De his, Psal. cxx, 6 : Per diem sol non uret te, id est, major tribulatio : neque luna per noctem, id est, minor.
Et subditur ratio :
" Quoniam Agnus qui in medio throni est, "
Id est, qui est in medio Sanctorum qui sunt ejus thronus, " reget illos, " scilicet, rationem cognitione illuminando, vel reges faciet. Vel, " Reget illos, " id est, voluntates eorum ita disponet, ut nihil velle possint nisi quod Deus vult,
" Et deducet eos, " de seipso ad seipsum, id est, de se homine ad se Deum ducet, " ad vitae fontes aquarum, " id est, ad Christum. Psal. xxxv, 10 : Quoniam apud te est fons vitae : fons, dico, qui irrigat totam Ecclesiam. Genes. II, 6 : Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. Et dicuntur fontes pluraliter, propter pluralitatem donorum in Sanctis suis. Vel, " Vitae fontes aquarum, " id est, ad contemplandam sanctae Trinitatis majestatem, quae est fons unus propter unitatem naturae : sed plures propter Trinitatem personarum, et numerositatem gratiarum quae sunt vita spiritualis, et spiritualiter faciunt vivere, et ideo ad fontes vitae aquarum. Vel, " Vitae fontes aquarum, " dicuntur gaudia paradisi, quae erunt de visione Dei, de stola corporis, de stola animae, de Sanctorum societate. Propter hoc, Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Isa. XII, 3: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.
" Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, "
Id est, omnem doloris et tristitiae causam. Bernardus : " Felix lacryma quam pia manus Conditoris absterget. " Et bene dicit : " Omnem lacrymam, " quia, sicut dicit Haymo, variae sunt lacrymae Sanctorum : quoniam alius propterea plangit, quia malum egit : alius, quia bona non fecit : alius, quia dura correptionis flagella sustinet : alius, quia intus impugnatur : alius, quia peregrinatur a regno. Sed istae lacrymae tunc penitus abstergentur.
Hic sunt dubitabilia.
Primo super illo verbo v. 2 : " Habentem signum Dei vivi, " id est, signum crucis. Contra : Crux fuit signum mortui hominis : non ergo Dei vivi.
Responsio. Ideo dicitur signum Dei vivi, quia ibi vixit Deus homine moriente, cujus fuit signum clamor quem emisit in morte.
Secundo quaeritur, Cum sint plura alia signa quibus reprobi ab electis discernuntur, quare potius exponimus hoc de signo crucis quam de alio ?
Responsio. Quia diabolus victus est per hoc signum : ideo ut coerceatur diaboli malitia, ne laedat signatos, exponitur de signo crucis, de quo, Ezechiel. IX, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium, etc. Sequitur, v. 6 : Super quem videritis thau, ne occidatis, scilicet eum.
Tertio, super illo verbo v. 5 : " Ex tribu Juda. " Cum Judas sit quartus filius Jacob , quare hic ponitur primo loco ? et generaliter de ordine aliorum nominum : quia fere omnia sunt transposita praeter quatuor ultima.
Responsio. Quia signatio quae ponitur hic, fit per gratiam, quae nec dignitatem nec genus nec tempus attendit. Vel quia hic intendit ostendere statum Eccle siae secundum quod procedit ascendendo a minoribus ad majores : ideo haec nomina ponit secundum congruentiam quam habent ad invicem in ascensu isto ratione interpretationis nominum : unde non ordinem terrenae generationis, seq juxta interpretationem nominum profectum Ecclesiae decrevit exponere, quae a confessione et laude praesenti ad dexteram vitae festinat aeternae, secundum illud Psalmistae, Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.
Quarto quaeritur, Quare Simeon ponitur hic, et non ponitur in benedictionibus Deuteronomii . Item, Dan et Ephraim ponuntur in benedictionibus, hic autem non : quaeritur, Quare hoc fit?
Responsio. Hoc fit propter mysterium sumptum ex nominum interpretatione. Dan enim interpretatur judicium, et signat paenitentes qui se judicant hic. Ephraim interpretatur fruclificans ,et significat proficientes. Et tam bi quam illi digni sunt benedictione novae legis: ideo ponuntur in Deuteronomio, quil dicitur nova lex. Simeon interpretatur nomen habitaculi, et significat eos qui vocant et statuunt nomina sua in habitaculo mundi. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Et hi non habebunt benedictionem novae legis quae est benedictio gratiae.
Quinto, Super illo verbo v . 9 "Quam dinumerare nemo poterat, " quaeritur, Cum supra posita sit ista turba sub numero certo et finito, hic ponitur sub numero infinito et incerto, quare hoc facit ?
Responsio. Per numerum supradictum, scilicet, centum quadraginta quatuor millia, signantur conversi de Judaeis, qui pauci fuerunt respectu aliorum :et ideo ponitur certus numerus, et Unitus. Sed per turbam quae ponitur hic, signantur conversi de Gentibus, qui plures fuerunt illis : et ideo ponitur numerus infinitus. Tamen secundum Glossam, utro-
bique intelligitur numerus omnium electorum : qui primo ponitur finitus, quia Deo est finitus, et certus : et postea ponitur sub numero incerto, quia nobis est infinitus, et incertus.